| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Prologus1. (Lc 1 1) Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quæ in nobis completæ sunt rerum, 2. (Lc 1 2) Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderant et ministri fuerunt sermonis, 3. (Lc 1 3) Visum est et mihi assecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4. (Lc 1 4) Ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
I1. (Jn 1 1) In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. 2. (Jn 1 2) Hoc erat in principio apud Deum. 3. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. 3. (Jn 1 4) In ipso vita erat et vita erat lux hominum. 4. (Jn 1 5) Et lux in tenebris lucet et tenebræ eam non comprehenderunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
II1. (Lc 1 5) Fuit in diebus Herodis regis Judææ quidam sacerdos nomine Zacharias de vice Abia (26) et uxor illi de filiabus Aaron et nomen ejus Elisabeth. 2. (Lc 1 6) Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine quærela. 7. Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. 3. (Lc 1 8) Factum est autem quum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9. secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini, 10. et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 4. (Lc 1 11) Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 5. (Lc 1 13) Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia,quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Johannem. 6. (Lc 1 14) Et erit tibi gaudium et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. 15. Erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibit et Spiritu Sancto replebitur adhuc (27) ex utero matris suæ, 16. et multos filiorum Israhel convertit ad Dominum Deum ipsorum. 7. (Lc 1 17) Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ, ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 8. (Lc 1 18) Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 9. (Lc 1 19) Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, et missus sum ad te hæc tibi evangelizare. 20. Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo. 10. (Lc 1 21) Et erat plebs expectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. 11. (Lc 1 23) Et factum est ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. 24. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus et occultabat se mensibus ·V· dicens: 25. quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit (28) auferre opprobrium meum inter homines. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
III1. (Lc 1 26) In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27. ad virginem disponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. 2. (Lc 1 28) Et ingressus angelus ad eam dixit: ave gratia plena! Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. 3. (Lc 1 29) Quæ quum vidisset, turbata est in sermone ejus et cogitabat, qualis esset ista salutatio. 4. (Lc 1 30) Et ait angelus ei: ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; 31. ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum. 5. (Lc 1 32) Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, 33. et regni ejus non erit finis. 6. (Lc 1 34) Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. 7. (Lc 1 35) Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei. 8. (Lc 1 36) Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est (29) sextus illi quæ vocatur sterilis: 37. quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 9. (Lc 1 38) Dixit autem Maria: ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
IV1. (Lc 1 39) Exsurgens autem Maria, in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda, 40. et intravit in domum Zachariæ et salutavit Elisabeth. 2. (Lc 1 41) Et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus. 3. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth, 42. et exclamavit voce magna et dixit: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui, 43. et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 4. (Lc 1 44) Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo, 45. et beata quæ credidit, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a Domino. 5. (Lc 1 46) Et ait Maria: magnificat anima mea Dominum, 47. et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, 48. quia respexit humilitatem ancillæ suæ. 6. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49. quia fecit mihi magna (30) qui potens est, et sanctum nomen ejus, 50. et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. 7. (Lc 1 51) Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, 52. deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, 53. esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. 8. (Lc 1 54) Suscepit Israhel puerum suum, memorari misericordiæ suæ, 55. sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. 9. (Lc 1 56) Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. 9a. (Lc 1 57) Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium suum. 10. (Lc 1 58) Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 11. (Lc 1 59) Et factum est in die octava, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris ejus Zachariam. 60. Et respondens mater ejus dixit: nequaquam, sed vocabitur Johannes. 61. Et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. 12. (Lc 1 62) Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum? 63. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Johannes est nomen ejus; et mirati sunt universi. 64. Apertum est autem ilico os ejus (31) et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 13. (Lc 1 65) Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc, 66. et posuerunt omnes qui audierunt in corde suo dicentes: quid putas puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. 14. (Lc 1 67) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: 68. benedictus Dominus Deus Israhel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ, 69. et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. 15. (Lc 1 70) Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus, 71. salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, 72. ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, 73. jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, 16. (Lc 1 74) Ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi 75. in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. 17. (Lc 1 76) Et tu puer propheta Altissimi vocaveris, præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, 77. ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. 18. (Lc 1 78) (32) Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, 79. illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 19. (Lc 1 80) Puer autem crescebat et confortabatur spiritu, et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israhel. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
V1. (Mt 1 1) Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham: 2. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. 3. Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar. Phares autem genuit Esrom. Esrom autem genuit Aram. 4. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naason. Naason autem genuit Salmon. 5. Salmon autem genuit Booz de Rachab. Booz autem genuit Obed e Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. 2. (Mt 1 6) David autem rex genuit Salomonem. 7. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abia. Abia autem genuit Asa. 8. Asa autem genuit Josaphath. Josaphath autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 9. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. (33) Achaz autem genuit Ezechiam. 10. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Ammon. Ammon autem genuit Josiam. 3. (Mt 1 11) Josias autem genuit Iechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis. 12. Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. 14. Azor autem genuit Sadoch. Sadoch autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Eliud. 15. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan. Matthan autem genuit Jacob. 4. (Mt 1 16) Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (Lc 3 34) Abraham autem fuit filius Tharæ, qui fuit Nachor, 35. qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Eber, qui fuit Salæ, 36. qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech. 37. qui fuit Matusalæ, qui fuit Enoch, qui fuit Jared, qui fuit Malelehel, qui fuit Cainan, 5. (Mt 1 38) Qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. 6. (Mt 1 17) (34) Omnes generationes ab Abraham usque ad David generationes XIIII, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes XIIII, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes XIIII. 7. (Mt 1 18) Christi autem generatio sic erat: Quum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19. Joseph autem vir ejus, quum esset justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 8. (Mt 1 20) Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 9. (Mt 1 22) Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23. ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum Deus. 10. (Mt 1 24) (35) Exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit conjugem suam, 25. et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum. 11. (Lc 2 1) Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. 2. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Quirino, 3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 12. (Lc 2 4) Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 13. (Lc 2 6) Factum est autem quum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, 7. et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsæpio, quia non erat eis locus in diversorio. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VI1. (Lc 2 8) Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, (36) et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 2. (Lc 2 10) Et dixit illis angelus: nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11. quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. 12. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in præsæpio. 3. (Lc 2 13) Et subito factum est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium: 14. gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. 4. (Lc 2 15) Et factum ut discesserunt ab eis angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem: transeamus usque in Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16. Et venerunt tunc festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsæpio. 5. (Lc 2 17) Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, 18. et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 6. (Lc 2 19) Maria autem conservabat omnia verba hæc (37) conferens in corde suo. 7. (Lc 2 20) Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VII1. (Lc 2 21) Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus; quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. 2. (Lc 2 22) Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum Legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23. sicut scriptum est in Lege Domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. 3. (Lc 2 24) Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in Lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum. 4. (Lc 2 25) Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israhel, et Spiritus Sanctus erat in eo, 26. et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. 5. (Lc 2 27) Et venit in Spiritu in templum, et quum inducerent puerum Jesum (38) parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28. et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: 6. (Lc 2 29) Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, 30. quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31. quod parasti ante faciem omnium populorum, 32. lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israhel. 7. (Lc 2 33) Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo, 34. et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem ejus: 8. Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur, 35. et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur e multis cordibus cogitationes. 9. (Lc 2 36) Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser; hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, 37. et hæc vidua usque ad annos octuaginta quattuor, quæ non discedebat de templo, jejuniis et observationibus serviens die ac nocte. 10. (Lc 2 38) Et hæc ipsa hora (39) superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem. 11. (Lc 2 39) Et ut perfecerunt omnia secundum Legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VIII1. (Mt 2 1) Quum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ, in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2. dicentes: ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum. 2. (Mt 2 3) Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo, 4. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. 3. (Mt 2 5) At illi dixerunt ei: in Bethleem Judææ. Sic enim scriptum est per prophetam: 6. et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, e te enim exiet judex, qui reget populum meum Israhel. 4. (Mt 2 7) Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis (40) tempus stellæ quæ apparuit eis, 8. et mittens illos in Bethleem dixit: ite et interrogate diligenter de puero: quum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 5. (Mt 2 9) Qui quum audissent regem abierunt, et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. 6. (Mt 2 10) Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, 11. et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre sua, et procidentes adoraverunt eum. 7. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum tus et myrram. 8. (Mt 2 12) Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
IX1. (Mt 2 13) Qui quum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens: 2. Surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi, futurum est enim, ut Herodis quærat puerum ad perdendum eum. 3. (Mt 2 14) Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, (41) et recessit in Ægyptum 15. et erat ibi usque ad obitum Herodis, 4. Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: ex Ægypto vocavi filium meum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
X1. (Mt 2 16) Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. 2. (Mt 2 17) Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: 3. (Mt 2 18) Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XI1. (Mt 2 19) Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto 20. dicens: surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israhel, defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. 2. (Mt 2 21) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus et venit in terram Israhel. 3. (Mt 2 22) Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illuc ire. 4. (42) Et admonitus in somnis secessit in partes Galilææ 23. et veniens habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth; 5. Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: quoniam Nazareus vocabitur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XII1. (Lc 2 40) Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo, 41. et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die sollemni paschæ. 2. (Lc 2 42) Et quum factus fuisset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43. consummatisque diebus quum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 3. (Lc 2 44) Existimantes autem esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos, 45. et non invenientes regressi sunt in Jerusalem requirentes eum. 4. (Lc 2 46) Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos. 5. (Lc 2 47) Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentiam et responsis ejus 48. et videntes admirati sunt. 6. Et dixit mater ejus ad illum: (43) fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. 7. (Lc 2 49) Et ait ad illos: quid est quod me quærebatis? nesciebatis, quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse? 8. (Lc 2 50) Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos, 51. et discendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. 9. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo, 52. et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XIII1. (Lc 3 1) Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituræ et Trachonitidis regionis, et Lysania tetrarcha Abilinæ, 2. sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Johannem Zachariæ filium in deserto. 2. (Lc 3 3) Et venit in omnem regionem Jordanis prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum (Mt 3 2) dicens: (44) pænitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum. 3. (Lc 3 3) Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto: parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. (Lc 3 5) Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa et aspera in vias planas, 6. et videbit omnis caro salutare Dei. 4. (Jn 1 7) Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum. 5. (Jn 1 10) In mundo erat et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11. In propria venit et sui eum non receperunt. 6. (Jn 1 12) Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: (45) 13. qui non e sanguinibus neque e voluntate carnis neque e voluntate viri, sed e Deo nati sunt. 7. (Jn 1 14) Et verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. 8. (Jn 1 15) Johannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. 9. (Jn 1 16) Et de plenitudine ejus nos omnes accipimus et gratiam pro gratia, 17. quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. 10. (Jn 1 18) Deum nemo vidit unquam, unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. 11. (Mt 3 4) Ipse autem Johannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos, esca autem ejus erat locusta et mel silvestre. 12. (Mt 3 5) Tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanem, 6. et baptizabantur in Jordane (46) ab eo, confitentes peccata sua. 13. (Mt 3 7) Videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum dixit eis: progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 14. (Mt 3 8) Facite ergo fructum dignum pænitentiæ, 9. et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quoniam potest Deus e lapidibus istis suscitare filios Abraham. 15. (Mt 3 10) Jam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. 16. (Lc 3 10) Et interrogabant eum turbæ dicentes: quid ergo faciemus? 11. Respondens autem dicebat illis: qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat. 17. (Lc 3 12) Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: magister, quid faciemus? 13. At ille dixit ad eos: nihil amplius quam constitutum est vobis faciatis. 18. (Lc 3 14) Interrogabant eum et milites dicentes: quid faciemus et nos? Et ait illis: neminem concutiatis neque calumniam faciatis (47) et contenti estote stipendiis vestris. 19. (Lc 3 15) Existimante populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne, ne forte ipse esset Christus, (J. 1, 19.) miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et levitas, ut interrogarent eum: tu quis es? 20. Et confessus est et non negavit et confessus est, quia non sum ego Christus. 20. (Lc 3 21) Interrogaverunt eum: quid ergo, Helias es tu? et dixit: non sum. Propheta es tu? et respondit non. 21. (Lc 3 22) Dixerunt ergo ei: quis es? ut responsum demus his qui miserunt nos; quid dicis de te ipso? 23. Ait: ego vox clamantis in deserto: parate viam Domini, sicut dixit Esaias propheta. 24. Et qui missi fuerant erant e Pharisæis. 22. (Lc 3 25) Et interrogaverunt eum et dixerunt: quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Helias neque propheta? 23. (Mt 3 11) Respondit eis Johannes dicens: ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, (48) cujus non sum dignus calceamenta portare. (J. 1, 26.) Medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis. (Mt 3 11) Ipse vos baptizavit in Spiritu Sancto et igne. 24. (Mt 3 12) Cujus ventilabrum in manu sua, et permundavit aream suam et congregavit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. 25. (Lc 3 18) Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. (J. 1, 28.) Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Johannes baptizans. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XIV1. (Mt 3 13) Tunc venit Jesus in Galilæa in Jordanen ad Johannem, ut baptizaretur ab eo, (Lc 3 23) et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph. 2. (Mt 3 14) Johannes autem prohibebat eum dicens: ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me. 15. Respondens autem Jesus dixit ei: sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 3. (Lc 3 21) Factum est autem, quum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante, (Mt 3 16) confestim ascendit de aqua. 4. (49) Ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem (Lc 3 22) corporali specie (Mt 3 16) ut columbam, venientem super se. 5. (Lc 3 17) Et ecce vox dicebat de cælis: (Lc 3 22) tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. 6. (Jn 1 32) Et testimonium perhibuit Johannes dicens: quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum, 33. et ego nesciebam eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: 7. Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto; 34. et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XV1. (Mt 4 1) Tunc Jesus ductus est in deserto a Spiritu, ut temptaretur a Diabulo. 2. (Mt 4 2) Et quum jejunasset quadraginta diebus et XL noctibus, postea esuriit. 3. (Mt 4 3) Et accedens temptator dixit ei: si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4. Qui respondens dixit: scriptum est: (50) non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. 4. (Mt 4 5) Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6. et dixit ei: si Filius Dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7. Ait illi Jesus: rursum scriptum est: non temptabis Dominum Deum tuum. 5. (Mt 4 8) Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9. et dixit illi: hæc tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me. 10. Tunc dicit ei Jesus: vade Satanas! scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. 6. (Lc 4 13) Et consummata omni temptatione (Mt 4 11) tunc reliquit eum diabolus (Lc 4 13) usque ad tempus; (Mc 1 13) eratque cum bestiis, (Mt 4 11) et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XVI1. (Jn 1 35) Altera die iterum stabat Johannes (51) et e discipulis ejus duo, 36. et respiciens Jesum ambulantem dicit: ecce agnus Dei! ecce qui tollet peccata mundi! 2. (Jn 1 37) Et audierunt eum discipuli loquentem et secuti sunt Jesum. 38. Conversus autem Jesus et videns eos sequentes se, dicit eis: quid quæritis? Qui dixerunt ei: rabbi (quod dicitur interpretatum magister) ubi habitas? 39. Dicit eis: venite et videte. Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. 3. (Jn 1 40) Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus e duobus qui audierant a Johanne et secuti fuerant eum. 4. (Jn 1 41) Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus), 42. et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus dixit: tu es Simon filius Johanna, tu vocaris Cephas (quod interpretatur Petrus). | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XVII1. (Jn 1 43) In crastino voluit exire in Galilæam; et invenit Philippum et dicit ei: sequere me. 44. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate (52) Andreæ et Petri. 2. (Jn 1 45) Invenit Philippus Nathanahel et dicit ei: quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ, invenimus, Jesum filium Joseph a Nazareth. 3. (Jn 1 46) Et dixit ei Nathanahel: a Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: veni et vide. 4. (Jn 1 47) Vidit Jesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo: ecce vere Israhelita, in quo dolus non est. 5. (Jn 1 48) Dicit ei Nathanahel: unde me nosti? Respondit Jesus et dixit ei: priusquam te Philippus vocaret, quum esses sub ficu, vidi te. 6. (Jn 1 49) Respondit ei Nathanahel et ait: rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israhel. 50. Respondit Jesus et dixit ei: quia dixi tibi: (53) vidi te sub ficu, credis: majus his videbis. 7. (Jn 1 51) Et dicit ei: amen amen dico vobis, videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. 8. (Lc 4 14) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo, 15. et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XVIII1. (Lc 4 16) Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere, 17. et traditus est illi liber prophetæ Esaiæ. 2. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18. Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, 19. prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. 3. (Lc 4 20) Et quum plicuisset librum, (54) reddidit ministro et sedit, et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 4. (Lc 4 21) Cpit autem dicere ad illos: quod hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. 5. (Mt 4 17) Exinde cpit Jesus prædicare et dicere: (Mc 1 15) quoniam impletum est tempus (Mt 4 17) pænitentiam agite, (Mc 1 15) et credite in evangelio, (Mt 4 17) appropinquavit enim regnum cælorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XIX1. (Mt 4 18) Ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. 2. (Mt 4 19) Et ait illis: venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 3. (Mt 4 21) Et procedens inde vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos; 22. illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. 4. (Lc 5 1) Factum est autem, (55) cum turbæ irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesaret, 2. et vidit duas naves stantes secus stagnum, piscatores autem descenderant et lavabant retia. 5. (Lc 5 3) Ascendens autem ipse in unam navem, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. 6. (Lc 5 4) Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5. Et respondens Simon dixit illi: præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. 7. (Lc 5 6) Et quum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebatur autem rete eorum. 7. Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. 8. (Lc 5 8) Quod quum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu dicens: exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9. Stupor enim circumdederat eum (56) et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. 10. Similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. 9. Et ait ad Simonem Jesus: noli timere, ex hoc jam homines eris capiens. (Jn 2 11.) Et crediderunt in eum discipuli ejus, (Lc 5 11) et subductis a terra navibus relictis omnibus secuti sunt eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XX1. (Mt 9 9) Et quum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem ad teloneo, Matthæum nomine, et ait illi: sequere me. 2. (Lc 5 28) Et surgens relictis omnibus secutus est eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXI1. (Jn 3 22) Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in Judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 2. (Jn 3 23) Erat autem et Johannes baptizans in Enon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24. nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes. 3. (Jn 3 25) Facta est ergo quæstio e discipulis Johannis cum Judæis de purificatione. 4. (Jn 3 26) Et venerunt ad Johannem et dixerunt ei: (57) rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 5. (Jn 3 27) Respondit Johannes et dixit: non potest homo quicquam accipere, nisi ei fuerit datum de cælo. 28. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego: non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. 6. (Jn 3 29) Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30. Illum oportet crescere, me autem minui. 7. (Jn 3 31) Qui desursum venit supra omnes est, qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de cælo venit supra omnes est, 32. et quod vidit et audivit hoc testatur, et testimonium ejus nemo accepit; 33. qui accepit testimonium ejus signavit quia Deus verax est; 34. quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 8. (Jn 3 36) Qui credit in Filium, habet vitam æternam, qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. 9. (Jn 4 1) (58) Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes 2. (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus) 10. (Mt 4 12) Et quod Johannes traditus esset, (J. 4, 3.) reliquit Judæam et abiit iterum in Galilæam. 11. (Mt 4 12) Quum autem audisset quod Johannes traditus esset, secessit in Galilæam. 13. Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthalim. 12. (Mt 4 14) Ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam: 15. terra Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Jordanen, Galilææ gentium, 16. populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et in umbra mortis lux orta est eis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXII1. (Mt 4 23) Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 2. (Mt 4 24) Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis (59) comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 3. (Mt 4 25) Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli, ex Hierosolymis et Judæa, et de trans Jordanen. 4. (Lc 4 42) Et detinebant illum, ne discederet ab eis; 43. quibus ille ait: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. 5. (Mt 5 1) Et quum vidisset turbam, ascendit in montem; et quum sedisset, (Mc 3 13) vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum, 14. et fecit ut essent duodecim cum illo, (Lc 6 13) quos et apostolos nominavit. 6. (Mt 5 14) Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, (Mc 3 17) Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem Jacobi, quibus imposuit nomina Boanerges, quod est filii tonitrui, (Lc 6 14) Philippum et Bartholomeum, 15. Matthæum et Thomam, Jacobum Alphæi et Simon qui vocatur Zelotes, et Judam Jacobi et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 7. (Mt 5 1) Et accesserunt ad eum discipuli ejus, (Lc 6 20) et elevatis oculis in eos (60) (Mt 5 2) aperiens os suum docebat eos dicens: 8. (Mt 5 3) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum. 9. (Mt 5 4) Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 10. (Mt 5 5) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 11. (Mt 5 6) Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 12. (Mt 5 7) Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 13. (Mt 5 8) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 14. (Mt 5 9) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 15. (Mt 5 10) Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. 16. (Mt 5 11) Beati estis quum maledixerint vobis (Lc 6 22) et oderint vos homines (Mt 5 11) et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, (Lc 6 22) et quum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis. 17. (Mt 5 23) Gaudete in illa die et exsultate, (Mt 5 12) quoniam merces vestra copiosa est in cælis. 18. Sic enim persecuti sunt prophetas (61) qui fuerunt ante vos (Lc 6 23) patres eorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXIII1. (Lc 6 24) Veruntamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 2. (Lc 6 25) Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. 3. Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. 4. (Lc 6 26) Væ quum bene vobis dixerint omnes homines: secundum hæc faciebant pseudoprophetis patres eorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXIV1. (Lc 6 27) Sed vobis dico qui auditis: (Mt 5 13) vos estis sal terræ. 2. Quodsi sal evanuerit, in quo salietur? 3. Ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXV1. (Mt 5 14) Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. 2. (Mt 5 15) Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio (Mc 4 21) neque sub lecto (Lc 11 33) neque in loco abscondito neque sub vaso, (Mt 5 15) sed super candelabrum, ut et luceat omnibus qui in domo sunt. 3. (Mt 5 16) Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui est in cælis. 4. (Mt 5 17) Nolite putare quoniam veni (62) solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. 5. (Mt 5 18) Amen quippe dico vobis: donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit e Lege, donec omnia fiant. 6. (Mt 5 19) Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. 7. (Mt 5 20) Dico enim vobis: quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXVI1. (Mt 5 21) Audistis quia dictum est antiquis: non occides, qui autem occiderit, reus erit judicio. 2. (Mt 5 22) Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. 3. Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. 4. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennæ ignis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXVII1. (Mt 5 23) Si ergo offeres munus tuum (63) ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24. relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum. 2. (Mt 5 25) Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. 3. (Mt 5 26) Amen dico tibi: non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXVIII1. (Mt 5 27) Audistis quia dictum est antiquis: non mchaberis. 28. Ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mchatus est eam in corde suo. 2. (Mt 5 29) Quodsi oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 3. (Mt 5 30) Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam (64) et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXIX1. (Mt 5 31) Dictum est autem: quicunque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. 2. (Mt 5 32) Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mchari, et qui dimissam duxerit, adulterat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXX1. (Mt 5 33) Audistis quia dictum est antiquis: non perjerabis, reddes autem Domino juramenta tua. 2. (Mt 5 34) Ego autem dico vobis: non jurare omnino; neque per cælum, quia thronus Dei est, 3. (Mt 5 35) Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis. 4. (Mt 5 36) Neque per caput tuum juraberis, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 5. (Mt 5 37) Sit autem sermo vester: est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXI1. (Mt 5 38) Audistis, quia dictum est: oculum pro oculo et dentem pro dente. 2. (Mt 5 39) Ego autem dico vobis: (65) non resistere malo. 3. Sed si quis te percusserit in dextra maxilla tua, præbe illi et alteram. 4. (Mt 5 40) Et illi qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte et pallium. 5. (Mt 5 41) Et quicunque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. 6. (Mt 5 42) Qui petit a te, da ei, et volenti mutuare a te ne avertaris. 7. (Lc 6 30) Et qui auferet quæ tua sunt, non repetas. 8. (Lc 6 31) Et prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXII1. (Mt 5 43) Audistis quia dictum est: diligis proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. 2. (Mt 5 44) Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. 3. (Mt 5 45) Ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super justos et injustos. 4. (Mt 5 46) Si enim diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? (66) nonne et publicani hoc faciunt? 5. (Lc 6 33) Et si benefeceritis his qui bene vobis faciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. 6. (Lc 6 34) Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant æqualia. 7. (Mt 5 47) Et si salutaveritis fratres vestros tantum, nonne et ethnici hoc faciunt? 8. (Lc 6 35) Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes, et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 9. (Lc 6 36) Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. 10. (Mt 5 48) Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis perfectus est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXIII1. (Mt 6 1) Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus et videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2. (Mt 6 2) Quum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. (67) Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. 3. (Mt 6 3) Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4. ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXIV1. (Mt 6 5) Et quum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. 2. (Mt 6 6) Tu autem quum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. 3. (Mt 6 7) Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio exaudiantur. 4. (Mt 6 8) Nolite ergo assimilari eis, scit enim Pater vester quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. 5. (Lc 11 1) Tunc dixit unus e discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, (68) sicut Johannes docuit discipulos suos. 6. (Lc 11 2) Et ait illis: quum oratis, dicite: (Mt 6 9) Pater noster qui in cælis es, sanctificetur nomen tuum, 10. adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra, 11. panem nostrum cotidianum da nobis hodie, 12. et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, 13. et ne inducas nos in temptationem, sed libera nos a malo. 7. (Lc 11 14) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXV1. (Mt 6 16) Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes, exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 2. (Mt 6 17) Tu autem quum jejunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18. ne videaris hominibus jejunans, sed patri tuo (69) qui est in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. 3. (Lc 12 32) Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. 4. (Lc 12 33) Vendite quæ possidetis et date eleemosynam, facite vobis sacculos qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in cælis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXVI1. (Mt 6 19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, 20. thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. 2. (Mt 6 21) Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 3. (Mt 6 22) Lucerna corporis est oculus; si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23. si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. 4. Si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXVII1. (Mt 6 24) Nemo potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit et alterum diligit, aut unum sustinebit (70) et alterum contemnet. 2. Non potestis Deo servire et mammonæ. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXVIII1. (Mt 6 25) Ideo dico vobis: ne solliciti sitis animæ vestræ, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 2. (Mt 6 26) Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis plures estis illis? 3. (Mt 6 27) Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Lc 12 26) Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Mt 6 28) et de vestimento quid solliciti estis? 4. Considerate lilia agri, quo modo crescunt: non laborant neque nent. 29. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 5. (Mt 6 30) Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, (71) Deus sic vestit, quanto magis vos minimæ fidei? 6. (Mt 6 31) Nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? 32. Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. 7. (Mt 6 33) Quærite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia hæc adjicientur vobis. 8. (Mt 6 34) Nolite ergo solliciti esse in crastinum, crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse, sufficit diei malitia sua. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XXXIX1. (Mt 7 1) Nolite judicare, ut non judicemini; 2. in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. 2. (Lc 6 37) Nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittimini. 3. (Lc 6 38) Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam et coagitatam et superfluentem dabunt in sinum vestrum. 4. (Mt 7 2) Et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 5. (Mt 7 3) Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4. Aut quomodo dicis fratri tuo: (72) sine, ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabis in oculo tuo est? 6. (Mt 7 5) Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 7. (Mt 7 6) Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XL1. (Lc 11 5) Quis vestrum habet amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: amice, commoda mihi tres panes, 6. quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. 2. (Lc 11 7) Et ille de intus dicat: noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. 3. (Lc 11 8) Dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surgens et dabit illi quot habet necessarios. 4. (Lc 11 9) Et ego vobis dico: petite et dabitur vobis, quærite et invenietis, (73) pulsate et aperietur vobis. 5. (Lc 11 10) Omnis enim qui petit accipit, et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur. 6. (Mt 7 9) Aut quis est e vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porrigit ei, 10. aut si piscem petit, nunquid serpentem porrigit ei, (Lc 11 12) aut si ovum petierit, nunquid porrigit illi scorpionem? 7. (Mt 7 11) Si ergo vos, quum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se? 8. (Mt 7 12) Omnia ergo quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis, hæc est enim Lex et Prophetæ. 9. (Mt 7 13) Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 10. (Mt 7 14) Quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam! et pauci sunt qui inveniunt eam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLI1. (Mt 7 15) Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 2. (Mt 7 16) A fructibus eorum cognoscetis eos. 3. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (74) 17. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. 4. (Mt 7 18) Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere. 5. (Lc 6 45) Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala. 6. Ex abundantia enim cordis os loquitur. 7. (Mt 7 19) Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittitur. 8. (Mt 7 20) Igitur e fructibus eorum cognoscetis eos. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLII1. (Mt 7 21) Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine! intrabit in regno cælorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse intrabit in regno cælorum. 2. (Mt 7 22) Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo ejicimus dæmonia et in tuo nomine virtutes multas fecimus? 3. (Mt 7 23) Et tunc confitebor illis: quia nunquam novi vos, discedite a me (75) qui operamini iniquitatem! | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLIII1. (Mt 7 24) Omnis ergo qui audit verba hæc et facit ea assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram; 25. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra petram. 2. (Mt 7 26) Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis est viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam; 27. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna. 3. (Mt 7 28) Et factum est quum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 4. (Mt 7 29) Erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLIV1. (Mt 9 36) Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 2. (Mt 10 1) Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem (76) spirituum immundorum, ut ejicerent eos et curarent et omnem languorem et omnem infirmitatem. 3. (Lc 9 2) Et misit illos prædicare regnum Dei, 3. et ait ad illos: nihil tuleritis in via, (Mt 10 5) in via gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, 6. sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israhel. 4. (Lc 9 7) Euntes autem prædicate dicentes: quia appropinquavit regnum cælorum. 5. (Lc 9 8) Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. 6. (Lc 9 9) Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via (Lc 9 3) neque panem (Mt 10 10) neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam. Dignus enim est operarius cibo suo. 7. (Lc 9 11) In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus est, et ibi manete donec exeatis, (Lc 10 7) edentes et bibentes 8. quæ apponuntur vobis 9. et curate infirmos qui in illa sunt 10. et nolite exire de domo in domum. 8. (Mt 10 12) (77) Intrantes autem in domo salutate eam dicentes: pax huic domui! 13. Et siquidem domus fuerit digna, veniat pax vestra super eam, si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 9. (Mt 10 14) Et quicunque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate (Mc 6 11) excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 10. (Mt 10 15) Amen dico vobis: tollerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii quam illi civitati. 11. (Mt 10 16) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ. 12. (Mt 10 17) Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18. et ad præsides et ad reges ducimini propter me in testimonium illis et gentibus. 13. (Mt 10 19) Quum autem tradent vos (Lc 12 11) in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse, qualiter aut quid respondeatis (78) aut quid dicatis; (Mt 10 19) dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; 20. non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 14. (Mt 10 21) Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient, 22. et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 15. (Mt 10 23) Quum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen enim dico vobis: non consummabitis civitates Israhel, donec veniat Filius hominis. 16. (Mt 10 24) Non est discipulus super magistrum neque servus super dominum suum. 25. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? 17. (Mt 10 26) Ne ergo timueritis eos, nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. 18. (Mt 10 27) Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, (79) et quod in aure audistis, prædicate super tecta. 19. (Lc 12 4) Dico autem vobis amicis meis: (Mt 10 28) nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 20. (Lc 12 29) Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 21. (Lc 12 32) Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cælis (Lc 12 8) et coram angelis ejus. (Mt 10 33) Qui autem negaverit me coram hominibus (Mc 8 38) et confusus me fuerit in generatione ista adultera et peccatrice, (Mt 10 33) negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cælis (Lc 12 9) et angelis ejus, (Mc 8 38) et Filius hominis confundetur eum, quum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. 22. (Mt 10 34) Nolite arbitrari quod venerim mittere pacem in terram: (80) non veni pacem mittere, sed gladium. (Lc 12 52) Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. (Mt 10 35) Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam, 36. et inimici hominis domestici ejus. 23. (Mt 10 37) Qui amat patrem et matrem plus quam me, non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. 24. (Mt 10 38) Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus, (Lc 14 27) nec potest esse meus discipulus. (Mt 10 39) Qui invenit animam suam, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 25. (Mt 10 40) Et qui receperit vos, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 26. (Mt 10 41) Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet. 27. (Mt 10 42) Et quicunque potum dederit uni e minimis istis calicem aquæ frigidæ, tantum in nomine discipuli, (Mc 9 40) quia Christi estis, (81) amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 28. (Mt 11 1) Et factum est, quum consummasset Jesus præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum. 29. (Mc 6 12) Exeuntes autem discipuli prædicabant, ut pænitentiam agerent, 13. et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægrotos et sanabant. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLV1. (Jn 2 1) Et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2. Vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias. 2. (Jn 2 3) Et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum: vinum non habent. 4. Et dicit ei Jesus: quid tibi et mihi est, mulier? nondum venit hora mea. 3. (Jn 2 5) Dicit mater ejus ministris: quodcunque dixerit vobis facite. 4. (Jn 2 6) Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 5. (Jn 2 7) Dicit eis Jesus: implete hydrias aqua. Et implerunt eas usque ad summum. 6. (Jn 2 8) (82) Et dicit eis Jesus: haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt. 7. (Jn 2 9) Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset (ministri autem sciebant qui haurierant aquam), vocat sponsum architriclinus, 10. et dicit ei: omnis homo primum bonum vinum ponit, et quum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est; tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 8. (Jn 2 11) Hoc fecit initium signorum Jesus, in Cana Galilææ, et manifestavit gloriam suam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLVI1. (Mt 8 1) Quum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ. 2. (Mt 8 2) Et ecce leprosus veniens, (Mc 1 40) genu flexo (Mt 8 2) adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3. (Mt 8 3) Et extendens manum tetigit eum Jesus dicens: volo, mundare! Et confestim mundata est lepra ejus. 4. (Mt 8 4) Et ait illi Jesus: vide nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit (83) Moyses in testimonium illis. 5. (Mc 1 45) At ille egressus cpit prædicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esse, et conveniebant ad eum undique. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLVII1. (Mt 8 5) Quum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 2. (Mt 8 6) Et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur. 3. (Mt 8 7) Ait illi Jesus: ego veniam et curabo eum. 4. (Mt 8 8) Et respondens centurio ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 5. (Mt 8 9) Nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites, et dico huic: vade, et vadit, et alio: veni, et venit, et servo meo: fac hoc, et facit. 6. (Mt 8 10) Audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit: amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 7. (Mt 8 11) Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham (84) et Isaac et Jacob in regno cælorum, 12. filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. 8. (Mt 8 13) Et dixit Jesus centurioni: vade, et sicut credidisti fiat tibi! Et sanatus est puer in illa hora. 9. (Lc 7 10) Et reversus est centurio in domam suam et invenit servum qui languerat sanum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLVIII1. (Mt 8 14) Et quum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem. 2. (Mt 8 15) Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris. Et surrexit et ministrabat eis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XLIX1. (Lc 7 11) Et factum est deinceps, ibat in civitatem quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa. 2. (Lc 7 12) Quum autem appropinquasset portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur, filius unicus matris suæ, et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 3. (Lc 7 13) Quam quum vidisset Dominus, misericordia motus super eam dixit illi: noli flere! 14. Et accessit et tetigit loculum. 4. Hi autem qui portabant steterunt, et ait: adulescens, tibi dico, surge! 15. Et resedit qui erat mortuus (85) et cpit loqui, et dedit illum matri suæ. 5. (Lc 7 16) Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. 6. (Lc 7 17) Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et omnem circa regionem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
L1. (Mt 8 16) Vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmones habentes, et ejiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit. 2. (Mt 8 17) Ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit. 3. (Mt 8 18) Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LI1. (Mt 8 19) Et accedens unus scriba ait illi: magister, sequar te quocunque ieris. 2. (Mt 8 20) Et dicit ei Jesus: vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula ubi requiescant, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 3. (Lc 9 59) Ait autem ad alterum: sequere me! Ille autem dixit: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. (86) (Mt 8 22) Jesus autem ait illi: sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos; (Lc 9 60) tu autem vade, annuntia regnum Dei! 4. (Lc 9 61) Et ait alter: sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt. 62. Ait ad illum Jesus: nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LII1. (Mt 8 23) Et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli ejus. 2. (Mt 8 24) Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. 3. (Mc 4 38) Ipse vero erat in puppi super cervical dormiens. 4. (Mt 8 25) Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: Domine, salva nos, quia perimus! 5. (Mt 8 26) Et dicit eis: quid timidi estis modicæ fidei? 6. Tunc surgens imperavit vento et mari (Mc 4 39) et dixit: tace et obmutesce! (Mt 8 26) Et facta est tranquillitas magna. 7. (Mt 8 27) Porro homines mirati sunt dicentes ad invicem: quis aut qualis est hic, (Lc 8 25) quia et ventis imperat et mari, et obdiunt ei? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LIII1. (Mt 8 28) Et quum venisset trans fretum in regione Gerasenorum, (87) (Lc 8 26) quæ est contra Galilæam, 2. (Mt 8 27) Et quum egressus esset ad terram, (Mt 8 28) occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis et exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 3. (Lc 8 27) Unus enim habebat dæmonia jam temporibus multis, et vestimento non induebatur neque in domo manebat, sed in monumentis, 4. (Mc 5 3) Et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare; 4. quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare, 5. (Mc 5 5) Et semper nocte ac die in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. 6. (Mc 5 6) Videns autem Jesum a longe occurrit et adoravit eum 7. et clamans voce magna dicit: (Mt 8 29) quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei (Mc 5 7) Altissimi? (Mt 8 29) Venisti ante tempus torquere nos. 7. (Mc 5 8) Dicebat enim illi Jesus: exi, spiritus immunde! (Lc 8 30) dic quod tibi nomen est. At ille dixit: legio, quia intraverunt dæmonia multa in eum. 8. Et rogabant eum (88) (Mc 5 10) ne expelleret eos extra regionem (Lc 8 31) et ne imperaret illis ut in abyssum irent. 9. (Mt 8 30) Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31. Dæmones autem rogabant eum dicentes: si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32. Et ait illis: ite. 10. At illi exeuntes abierunt in porcos, (Mc 5 13) et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia, et suffocati sunt in mare. 11. (Mt 8 14) Qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitate et in agros (Mt 8 33) omnia. 12. (Mt 8 34) Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo (Lc 8 35) et hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus, et timuerunt (Mt 8 34) et rogabant ut transiret a finibus eorum. 13. (Mc 5 18) Quumque ascenderet navem, (Lc 8 38) rogabat eum vir a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset, (Mc 5 19) et non admisit eum, sed ait illi: 14. Vade in domum tuam ad tuos (Lc 8 39) et narra quanta tibi Dominus (Mc 5 19) fecerit et misertus est tui. 20. Et abiit prædicans in Decapolim, quanta illi fecisset Jesus, et omnes mirabantur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LIV1. (Mt 9 1) (89) Et ascendens in navicula transfretavit et venit in civitatem suam. 2. (Lc 5 18) Et ecce (Mc 2 3) quattuor (Lc 5 18) viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus, et quærebant eum inferre et ponere ante Jesum. 3. (Lc 5 19) Et non invenientes qua parte eum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum. 4. (Lc 5 20) Quorum fidem ut vidit, dixit: confide, fili, remittuntur tibi peccata tua! 5. (Lc 5 21) Et cperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes: quis est hic qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? 6. (Lc 5 22) Et quum cognovisset Jesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: quid cogitatis mala in cordibus vestris? 23. Sed quid est facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge et ambula? 7. (Lc 5 24) Ut autem sciatis quod Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata, ait paralytico: tibi dico: surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam! 8. (Lc 5 25) Et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat (90) et abiit in domum suam magnificans Deum. 26. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. 9. (Lc 5 27) Et repleti sunt timore dicentes, quia vidimus mirabilia hodie. (Mt 9 8) Et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LV1. (Jn 4 46) Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum, et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur, Capharnaum. 2. (Jn 4 47) Hic quum audisset quia Jesus veniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus, incipiebat enim mori. 3. (Jn 4 48) Dixit ergo Jesus ad eum: nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 4. (Jn 4 49) Dicit ad eum regulus: Domine, descende, priusquam moriatur filius meus. 50. Dicit ei Jesus: vade, filius tuus vivit. 5. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 6. (Jn 4 51) Jam autem descendente eo servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 7. (Jn 4 52) Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit, et dixerunt ei: quia heri (91) hora septima reliquit eum febris. 8. (Jn 4 53) Cognovit ergo pater quod illa hora erat in qua dixit ei Jesus: filius tuus vivit. Et credidit ipse et domus ejus tota. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LVI1. (Lc 5 29) Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. 2. (Mt 9 10) Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus, (Mc 2 15) erant enim multi qui et sequebantur eum. 3. (Mt 9 16) Et videntes scribæ et Pharisæi quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis ejus: quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? 4. (Mt 9 17) Hoc audito Jesus ait illis: non necesse habent sani medicum, sed qui male habent. (Mt 9 13) Euntes discite quid est: misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare justos sed peccatores (Lc 5 32) in pænitentiam. 5. (Mt 9 33) At illi dixerunt ad eum: quare discipuli Johannis jejunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisæorum, tui autem edunt et bibunt (Mc 2 18) et non jejunant? 19. Quibus ipse ait: 6. Nunquid possunt filii (92) nuptiarum quandiu sponsus cum illis est jejunare? (Mt 9 15) Venient autem dies quum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Lc 5 35) in illis diebus. 7. (Mt 9 36) Dicebat autem et similitudinem ad illos: (Mc 2 21) quia nemo assumentum pannis rudis assuit vestimento veteri, alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 8. (Lc 5 37) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres et ipsud effunditur, et utres peribunt. 9. (Lc 5 38) Sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur. 10. (Lc 5 39) Et nemo bibens vetus statim vult novum, dicit enim: vetus melius est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LVII1. (Mt 12 38) Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes: magister, volumus a te signum videre. 2. (Mt 12 39) Qui respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ. 3. (Mt 12 40) Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ (93) tribus diebus et tribus noctibus. 4. (Mt 12 41) Viri Ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jona hic! 5. (Mt 12 42) Regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic! Dico autem vobis, quia multi venerunt a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ideo major Salomon hic. 6. (Mt 12 43) Quum autem immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit. 7. (Mt 12 44) Tunc dicit: revertar in domum meam unde exivi, et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam. 8. (Mt 12 45) Tunc vadit et assumet septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LVIII1. (Lc 11 27) (94) Factum est autem, quum hæc diceret, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti! 2. (Lc 11 28) At ille dixit: quippe enim beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LIX1. (Mt 12 46) Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris quærentes loqui ei. 2. (Mt 12 47) Dixit autem ei quidam: ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te. 3. (Mt 12 48) At ille respondens dicenti sibi ait: quæ est mater mea et qui sunt fratres mei? 4. (Mt 12 49) Et extendens manum in discipulos suos dixit: ecce mater mea et fratres mei! 50. Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus et frater et soror et mater est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LX1. (Mt 9 18) Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus (Lc 8 41) synagogæ, cui nomen Jairus, (Mt 9 18) accessit et adorabat eum dicens: 2. Filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum super eam et vivit. 19. Et surgens Jesus sequebatur eum et discipuli ejus. 3. (Mt 9 20) (95) Et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis (Mc 5 26) et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua, (Lc 8 43) nec ab ullo potuit curari, (Mc 5 26) sed magis deterius habebat; 4. (Mt 9 27) Venit in turba retro (Mt 9 20) et tetigit fimbriam vestimenti ejus. (Mc 5 28) Dicebat enim intra se: quodsi vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. (Lc 8 44) Et confestim stetit fluxus sanguinis ejus, (Mc 5 29) et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 5. (Mt 9 30) Et statim Jesus cognoscens in semetipso ait: (Lc 8 45) quis me tetigit? 6. Dixit Petrus et qui cum illo erant: præceptor, turbæ te comprimunt et affligunt, et dicis: quis me tetigit? 43. Et dixit Jesus: tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse. 7. (Mc 5 32) Et circumspiciebat videre eam quæ hoc fecerat. 8. (Lc 8 47) Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante pedes ejus, et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. 9. (Lc 8 48) At ipse dixit: filia, fides tua te salvam fecit, (96) vade in pace (Mc 5 34) et esto sana a plaga tua. 10. (Lc 8 35) Adhuc eo loquente venit ab archisynagogo dicens ei: quia mortua est filia tua, quid ultra vexas magistrum? 11. (Mc 5 36) Jesus autem audito verbo ait archisynagogo: (Lc 8 50) noli timere, crede tantum et salva erit. (Mc 5 37) Et non admisit quenquam sequi se nisi Petrum et Jacobum et Johannem fratrem Jacobi. 12. (Mt 9 23) Et quum venisset (Mc 5 38) in domum archisynagogi, vidit (Mt 9 23) tubicines et turbam tumultuantem (Mc 5 38) et flentes et ejulantes multum. 13. (Mc 5 39) Et ingressus (Mt 9 23) dicebat: 24. recedite, non est enim mortua puella, sed dormit. (Lc 8 53) Et deridebant eum scientes quod mortua esset. 14. (Mc 5 40) Ipse vero ejectis omnibus assumpto patre et matre puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens. 15. (Mc 5 41) Et tenens manum ejus ait illi: thalitha cumi, quod est interpretatum: puella, tibi dico: surge! 16. (Lc 8 55) Et reversus est spiritus ejus, (Mc 5 42) et surrexit continuo puella et ambulabat; erat autem annorum duodecim. 17. Et obstupuerunt (97) omnes stupore maximo, 43. et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret. 18. (Lc 8 55) Et jussit dari illi manducare. (Mt 9 26) Et exivit fama hæc in universam terram illam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXI1. (Mt 9 27) Et transeunte inde Jesu secuti sunt duo cæci clamantes et dicentes: miserere nostri, fili David! 2. (Mt 9 28) Quum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci; et dixit eis Jesus: creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei: utique, Domine. 3. (Mt 9 29) Tunc tetigit oculos eorum dicens: secundum fidem vestram fiat vobis! 30. Et aperti sunt oculi illorum. 4. Et comminatus est illis Jesus dicens: videte ne quis sciat. 31. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universam terram illam. 5. (Mt 9 32) Egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum dæmonium habentem; 33. et ejecto dæmone locutus est mutus. 6. Et miratæ sunt turbæ dicentes: nunquam apparuit sic in Israhel, (Mt 12 23) nunquid iste est filius David? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXII1. (Mt 9 34) Pharisæi autem dicebant: (Lc 11 15) in Beelzebub principe dæmoniorum hic ejicit dæmones. 2. (Mt 9 17) Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, (98) dixit eis: omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, (Mt 12 25) et domus divisa adversus se non stabit. 3. (Lc 11 18) Si autem et Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? (Mc 3 26) Non potest stare, sed finem habet: (Lc 11 18) quia dicitis in Beelzebub ejicere me dæmonia. 4. (Lc 11 19) Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 5. (Lc 11 20) Porro si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 6. (Mt 12 29) Aut quomodo potest quisquam intrare in domo fortis et vasa ejus diripere (Lc 11 22) in quibus confidebat, (Mt 12 29) nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat? 7. (Mt 12 30) Qui non est mecum, contra me est, et qui non congregat mecum, spargit. 8. (Mt 12 31) Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32. Et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro. 9. (Mt 12 33) (99) Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum, siquidem e fructu arbor agnoscitur. 10. (Mt 12 34) Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, quum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 11. (Mt 12 35) Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 12. (Mt 12 36) Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37. E verbis enim tuis justificaveris et e verbis tuis condemnaberis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXIII1. (Lc 10 38) Factum est autem dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam. 2. (Lc 10 39) Et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. 3. (Lc 10 40) Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Quæ stetit et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut adjuvet me. 4. (Lc 10 41) Et respondens dixit illi dominus: Martha, Martha, (100) sollicita es et turbaris circa plurima: 42. porro unum est necessarium. 43. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXIV1. (Mt 11 2) Johannes autem quum audisset in vinculis opera Christi, (Lc 7 19) convocans duos de discipulis suis misit ad Dominum dicens: tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 2. (Mt 11 21) In ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum. 3. (Mt 11 22) Et respondens dixit illis: euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis, quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, 23. et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. 4. (Mt 11 7) Illis autem abeuntibus (Lc 7 24) cpit dicere de Johanne ad turbas: quid existis in deserto videre? arundinem vento moveri? 5. (Mt 11 25) Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 6. (Mt 11 26) Quid existis videre? prophetam? utique dico vobis et plus quam prophetam. (101) 27. Hic enim est de quo scriptum est: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparavit viam tuam ante te. 7. (Mt 11 28) Amen dico vobis: major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est; qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 8. (Mt 11 29) Et ominis populus audiens et publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Johannis. 9. (Mt 11 30) Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 10. (Mt 11 12) A diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 11. (Mt 11 13) Omnes enim Prophetæ et Lex usque ad Johannem prophetaverunt; 14. si vultis recipere, ipse est Helias qui venturus est. 15. Qui habet aurem audiendi audiat! 12. (Mt 11 16) Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro; clamantes coæqualibus 17. dicunt: cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus et non planxistis. 13. (Mt 11 18) Venit enim Johannes neque manducans (102) neque bibens, et dicunt: dæmonium habet. 14. (Mt 11 19) Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXV1. (Mt 11 20) Tunc cpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pænitentiam. 2. (Mt 11 21) Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent. 3. (Mt 11 22) Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. 4. (Mt 11 23) Et tu Capharnaum, nunquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. 5. (Mt 11 24) Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXVI1. (Mc 6 30) Et quum venissent apostoli ad Jesum, nuntiaverunt illi omnia quæcunque fecerant et docuerant. 2. (Mc 6 31) Et ait illis: (103) venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum. 3. (Mc 6 32) Erant enim qui veniebant multi, nec manducandi spatium habebant. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXVII1. (Lc 10 1) Posthæc autem designavit Dominus, et alios ·LXXII·, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus, 2. et dicebat illis: 2. (Lc 10 16) Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. 3. (Lc 10 17) Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18. Et ait illis: 4. Videbam Satanan sicut fulgur de cælo cadentem. 5. (Lc 10 19) Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. 6. (Lc 10 20) Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur, gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis. 7. (Lc 10 21) In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto (Mt 11 25) et dixit: confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (104) 26. Etiam Pater, quia sic fuit placitum ante te. 8. (Lc 10 22) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. 9. (Lc 10 23) Et conversus ad discipulos suos dixit: (Mt 11 28) venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29. Tollite jugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; 30. jugum enim meum suave est, et onus meum leve est. 10. (Lc 14 26) Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et filias et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus. 11. (Lc 14 27) Et qui non bajulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. 12. (Lc 14 28) Quis enim e vobis volens turrem ædificare non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? 13. (Lc 14 29) Ne postea quam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei 30. dicentes: quia hic homo cpit ædificare (105) et non potuit consummare. 14. (Lc 14 31) Aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius sedens cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se; 32. alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt? 15. (Lc 14 33) Sic ergo omnis e vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXVIII1. (Lc 6 1) Et factum est in sabbato secundo primo, quum transiret Jesus per sata, vellebant (Mt 12 1) esurientes (Lc 6 1) discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus. 2. (Lc 6 2) Quidam autem Pharisæorum dicebant illis: quid facitis quod non licet in sabbatis? 3. (Lc 6 3) Et respondens Jesus ad eos dixit: nec hoc legitis quod fecit David, quum esuriret ipse et qui cum ipso erant, 4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo erant, quos non licebat ei manducare, nisi solis sacerdotibus? 5. Et dicebat illis: 4. (Mt 12 5) Aut non legistis in Lege, quia in sabbatis sacerdotes (106) in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 5. (Mt 12 6) Dico autem vobis, quia templo major est hic. (Mc 2 27) Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXIX1. (Lc 6 6) Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret, et erat ibi homo, et manus ejus dextera arida. 2. (Lc 6 7) Observabant autem scribæ et Pharisæi, si in sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 3. (Lc 6 8) Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam: surge et sta in medium! et surgens stetit. 4. (Lc 6 9) Ait autem ad illos Jesus: interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male, animam salvam facere an perdere? (Mc 3 4) At illi tacebant. 5. (Lc 6 10) Et circumspectis omnibus dixit homini: (Mt 12 13) extende manum tuam! Et extendit et restituta est sanitati (Lc 6 10) manus ejus (Mt 12 13) sicut et altera. 6. (Lc 6 11) Et dixit ad eos: quis erit e vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit sabbato in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12. Quanto magis melior est homo ove? Ideoque licet sabbato bene facere. 7. (Lc 6 11) Ipsi autem repleti sunt (107) insipientia et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. 8. (Mt 12 15) Jesus autem sciens secessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes 16. et præcepit eis, ne manifestum eum facerent. 9. (Mt 12 17) Ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: 18. Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ, ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit, 19. non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus, 20. arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium, 21. et in nomine ejus gentes sperabunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXX1. (Lc 6 12) Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 2. (Lc 6 13) Et quum dies factum esset, vocavit discipulos suos (Mt 13 1) et exiens de domo sedebat secus mare, 2. et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore, 3. et locutus est eis multa in parabolis dicens: | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXI1. (Mt 13 3) Ecce exiit qui seminat seminare. 2. (Mt 13 4) Et dum seminat, quædam ceciderunt (108) secus viam (Lc 8 5) et conculcata sunt, (Mt 13 4) et venerunt volucres et comederunt ea. 3. (Mt 13 5) Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebat terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ. 6. Sole autem orto æstuaverunt, quia non habebant radicem, aruerunt. 4. (Mt 13 7) Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinæ et suffocaverunt ea. 5. (Mt 13 8) Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 6. (Lc 8 8) Hæc dicens clamabat: qui habet aures audiendi, audiat! | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXII1. (Mt 13 24) Aliam parabolam proposuit illis dicens: simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. 2. (Mt 13 25) Quum autem dormirent homines, venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 3. (Mt 13 26) Quum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 4. (Mt 13 27) Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo: unde ergo habet zizania? 28. Et ait illis: (109) inimicus homo hoc fecit. 5. Servi autem dixerunt ei: Vis imus et colligimus ea? 29. Et ait: non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum cum eis. 6. (Mt 13 30) Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXIII1. (Mt 13 31) Aliam parabolam proposuit illis dicens: (Lc 13 18) cui simile est regnum Dei, et cui simile esse existimabo illud, (Mc 4 30) aut cui parabolæ comparavimus illud? 2. (Lc 13 19) Simile est grano sinapis, (Mt 13 31) quod accipiens homo seminavit (Lc 13 19) in hortum suum, (Mt 13 32) quod minimum quidem est omnibus holeribus et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis ejus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXIV1. (Mt 13 33) Aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum cælorum fermento, quod accipiens mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. 2. (Mt 13 34) Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas. (Mc 4 33) Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire, (Mt 13 54) et sine parabolis (110) non loquebatur eis. 3. (Mt 13 35) Ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 4. (Mt 13 10) Et accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris eis? 11. Qui respondens ait illis: quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum. 5. (Mc 4 34) Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Mt 13 13) Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt. 6. (Mc 4 14) Et adimpletur in eis prophetia Esaiæ dicens: auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non videbitis. 15. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos. 7. (Mc 4 16) Vestri autem oculi beati quia vident, et aures vestræ quia audiunt. 8. (Mc 4 17) Amen quippe dico vobis: quia multi prophetæ et justi cupierunt videre (111) quæ videtis et non viderunt, et audire quæ auditis et non audierunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXV1. M. 13, 18. Vos ergo audite parabolam seminantis: 19. omnis qui audierit verbum regni et non intellegit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus. Hic est qui secus viam seminatus est. 2. (Mc 4 20) Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud; 21. non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. 3. (Mc 4 22) Qui autem est seminatus in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 4. (Mc 4 23) Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum et intellegit, et fructum afferet, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXVI1. (Mc 4 26) Sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaceat sementem in terram, 27. et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat dum nescit ille. 2. (Mc 4 28) Ultro enim terra (112) fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29. Et quum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 3. (Mt 13 36) Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: dissere nobis parabolam zizaniorum agri. 4. (Mt 13 37) Qui respondens ait: qui seminat bonum semen, est Filius hominis, 38. ager autem est mundus, bonum vero semen hi sunt filii regni, zizania autem filii sunt nequam. 39. Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus: messis vero consummatio sæculi est, messores autem angeli sunt. 40. Sicut ergo colliguntur zizania et igne comburentur, sic erit in consummatione sæculi. 5. (Mt 13 41) Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, 42. et mittunt eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 43. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno (113) Patris sui. Qui habet aures, audiat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXVII1. (Mt 13 44) Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum. 2. (Mt 13 45) Iterum simile est regnum cælorum homini quærenti bonas margaritas. 46. Inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quæ habet et emit eam. 3. (Mt 13 47) Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mari et ex omni genere piscium congreganti. 48. Quam quum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 4. (Mt 13 49) Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, 50. et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 5. (Mt 13 51) Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: etiam. 52. Ait illis: ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXVIII1. (Mt 13 53) Et factum est, quum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 2. (Mt 13 54) Et veniens in patriam suam (114) docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent: unde huic sapientia hæc (Mc 6 2) et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3. (Mt 13 55) Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacob et Joseph et Simon et Judas, 56. et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? 57. Et scandalizabantur in eo. 4. (Lc 4 23) Et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 5. (Lc 4 24) Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua (Mt 13 57) et in domo sua. 6. (Lc 4 58) Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum, (Mc 6 5) nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, 6. et mirabatur propter incredulitatem eorum. 7. (Lc 4 25) In veritate dico vobis: multæ viduæ erant in diebus Heliæ in Israhel, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, quum facta est famis magna in omni terra, 26. et ad nullam illarum missus est (115) Helias nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. 8. (Lc 4 27) Et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. 9. (Lc 4 28) Et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes. 29. Et surrexerunt et ejecerunt illum extra civitatem, et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. 30. Ipse autem transiens per medium eorum ibat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXIX1. (Mt 14 1) In illo tempore Herodes tetrarcha (Mc 6 17) misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18. Dicebat enim Johannes Herodi: (Mt 14 4) non licet tibi habere eam. 2. (Mc 6 19) Herodes autem insidiabatur illi et volebat occidere eum, nec poterat. (Mt 14 5) Timebat enim populum, quia sicut prophetam eum habebant. 3. Similiter et Herodes volens eum occidere metuebat (Mc 6 20) sciens eum virum justum et sanctum, et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat. 4. (Mc 6 21) Et quum dies (116) oportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ. 5. (Mc 6 22) Quumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellæ: pete a me quod vis, et dabo tibi. 23. Et juravit illi: quia quicquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 6. (Mc 6 24) Quæ quum exisset, dixit matri suæ: quid petam? At illa dixit: caput Johannis Baptistæ. 7. (Mc 6 25) Quumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens: volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ. 8. (Mc 6 26) Et contristatus est rex, propter juramentum autem et simul recumbentes noluit eam contristare. 9. (Mt 14 10) Misitque (Mc 6 27) speculatorem (Mt 14 10) et decollavit Johannem in carcere. 11. Et allatum est caput ejus in disco et datum est puellæ, (Mc 6 28) et dedit matri suæ. 10. (Mt 14 12) Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus et sepelierunt illud (Mc 6 29) in monumento, (Mt 14 12) (117) et venientes nuntiaverunt Jesu. 11. (Lc 9 7) Audivit autem Herodes famam Jesu et omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat, eo quod diceretur 8. a quibusdam quod Johannes surrexit a mortuis, a quibusdam vero quia Helias apparuit, ab aliis autem quod propheta unus de antiquis surrexit. 12. (Lc 9 9) Et ait Herodes: Johannem ego decollavi: quis autem est iste de quo audio ego talia? et quærebat videre eum. 13. (Mt 14 13) Quod quum audisset Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum. Et quum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14. (Mt 14 14) Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus et curavit languidos eorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXX1. (Mt 14 15) Vespere autem facto (Lc 9 12) accedentes duodecim dixerunt illi: dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus. 2. (Mt 14 16) Jesus autem dixit illis: non habent necesse ire: date illis vos manducare. 3. (Jn 6 7) Respondit ei Philippus: (118) ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 4. (Mc 6 38) Et dicit eis: quot panes habetis? (J. 6, 8.) Dicit ei unus e discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: 9. est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos, (Lc 9 13) nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. (Mt 14 18) Qui ait eis: afferte illos mihi huc. 5. (Mc 6 39) Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia supra viride fenum, 40. et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. 6. (Lc 9 16) Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in cælum et benedixit illis, et fregit et distribuit discipulis, (Mt 14 19) discipuli autem turbis. 20. Et manducaverunt omnes et saturati sunt; tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21. Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis. 7. (Mt 14 22) Et statim jussit discipulos ascendere in navicula (119) et præcedere eum trans fretum (Mc 6 45) ad Bethsaidam, (Mt 14 22) donec dimitteret turbas. 8. (Jn 6 14) Illi ergo homines quum vidissent quod fecerat signum, dicebant: quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 15. Jesus autem quum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit, (Mt 14 23) et dimissa turba ascendit in montem solus orare. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXI1. (Mt 14 23) Vespere autem facto solus erat ibi. 24. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus; erat enim contrarius ventus. 2. (Mt 14 25) Quarta autem vigilia noctis (Mc 6 48) videns eos laborantes venit ad eos ambulans supra mare et volebat præterire eos. (Mt 14 26) Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes, quod phantasma est, et præ timore clamaverunt. 27. Statimque Jesus locutus est eis dicens: habete fiduciam, ego sum, nolite timere. 3. (Mt 14 25) Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. 29. At ipse ait: veni! Et descendens Petrus (120) de navicula ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. 4. (Mt 14 30) Videns vero ventum validum timuit, et quum cpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac! 31. Et continuo Jesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: modice fidei, quare dubitasti? 32. Et quum ascendissent in naviculam, cessavit ventus, (Jn 6, 21.) et statim fuit navis ad terram in quam ibant. 5. (Mt 14 33) Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum dicentes: vere Filius Dei es. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXII1. (Mt 14 34) Et quum transfretassent, venerunt in terram Gennesar. 35. Et quum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes; 36. et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt. 2. (Jn 6 22) Altera die turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navem, sed soli discipuli ejus (121) abissent. 3. (Jn 6 23) Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agentes Domino. 24. Quum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi neque discipuli ejus, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. 25. Et quum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: rabbi, quando huc venisti? 4. (Jn 6 26) Respondit eis Jesus et dixit: amen amen dico vobis, quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis e panibus et saturati estis. 27. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis vobis dabit, hunc enim Pater signavit Deus. 5. (Jn 6 28) Dixerunt ergo ad eum: quid faciemus, ut operemur opera Dei? 29. Respondit Jesus et dixit eis: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30. Dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31. Patres nostri manna manducaverunt (122) in deserto, sicut scriptum est: panem de cælo dedit eis manducare. 6. (Jn 6 32) Dixit ergo eis Jesus: amen amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33. Panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo. 34. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. 7. (Jn 6 35) Dixit autem eis Jesus: ego sum panis vitæ; qui veniet ad me, non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. 36. Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non credidistis. 37. Omne quod dat mihi Pater ad me veniet, et eum qui venit ad me non ejiciam foras. 38. Quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illum novissimo die. 40. Hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et resuscitabo eum in novissimo die. 8. (Jn 6 41) (123) Murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset: ego sum panis qui de cælo descendi. 42. Et dicebant: nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de cælo descendi? 9. (Jn 6 43) Respondit ergo Jesus et dixit eis: nolite murmurari in invicem. 44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum, et ego resuscitabo eum novissimo die. 45. Est scriptum in prophetis: et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 10. (Jn 6 47) Amen amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. 48. Ego sum panis vitæ. 49. Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt: 50. hic est panis de cælo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51. Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 11. (Jn 6 53) Litigabant ergo Judæi dicentes ad invicem: (124) quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 54. Dixit ergo eis Jesus: amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55. Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem, habet vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 57. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. 58. Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me et ipse vivet propter me. 59. Hic est panis qui de cælo descendit: non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in æternum. 11a. (Jn 6 60) Hæc dixit in synagoga docens in Capharnaum. 61. Multi ergo audientes e discipulis ejus dixerunt: durus est hic sermo, quis potest eum audire? 62. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc (125) discipuli ejus, dixit eis: hoc vos scandalizat? 63. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64. Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam: verba quæ ego locutus sum vobis Spiritus et vita sunt. 65. Sed sunt quidam e vobis qui non credunt. 66. Et dicebat: propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 12. (Jn 6 67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant. 68. Dixit ergo Jesus ad duodecim: nunquid et vos vultis abire? 69. Respondit ergo Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes, 70. et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71. Respondit eis Jesus: nonne ego vos duodecim elegi? et e vobis unus diabolus est. 72. Dicebat autem Judam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, quum esset unus de duodecim. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXIII1. (Lc 11 37) (126) Rogavit autem illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38. Pharisæus autem cpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 2. (Lc 11 39) Et ait Dominus ad illum: nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40. Stulti! nonne qui fecit quod de foris est, etiam id quod de intus est fecit? 41. Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXIV1. (Mc 7 1) Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis, 2. et quum vidissent quosdam e discipulis communibus manibus, id est non lotis manibus, manducare panes, vituperaverunt (Mt 15 1) dicentes: 2. quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas, quum panem manducant. 2. (Mc 7 3) Ipse autem respondens ait illis: quare et vos transgredimini mandatum Dei propter (127) traditionem vestram? nam Deus dixit: 4. honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. 3. (Mc 7 5) Vos autem dicitis: quicunque dixerit patri vel matri: munus quodcunque est e me tibi proderit, 6. et non honorificabit patrem suum aut matrem, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 4. (Mc 7 3) Pharisæi enim et omnes Judæi nisi crebro lavent manus non manducant, tenentes traditionem seniorum, 4. et a foro nisi baptizentur non comedunt, et alia multa quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum et urceorum, et æramentorum et lectorum, 8. et alia his similia faciunt multa; (Mt 15 6) irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 5. (Mc 7 7) Hypocritæ! bene prophetavit de vobis Esaias dicens: 8. populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 9. sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum, (Mc 7 8) relinquentes enim mandatum Dei (128) tenetis traditionem hominum. 6. (Mt 15 10) Et convocatis ad se turbis dixit eis: audite et intellegite. 11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 7. (Mt 15 12) Tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei: scis quia Pharisæi audito verbo scandalizati sunt? 13. At ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur. 14. Sinite illos: cæci sunt, duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. 8. (Mc 7 17) Et quum introisset in domum a turba, interrogabat eum (Mt 15 15) Petrus: edissere nobis parabolam istam. 16. At ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? 17. Non intellegitis? omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur; 18. quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 9. (Mc 7 19) De corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, (Mc 7 22) avaritia, nequitiæ, dolus, (129) impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. (Mt 15 20) Hæ sunt quæ coinquinant hominem, non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXV1. (Mt 15 21) Et inde surgens abiit in partes Tyri et Sidonis. 2. (Mt 15 22) Et ecce mulier Chananæa (Mc 7 26) gentilis, Syrophnissa genere (Mt 15 22) clamavit dicens: miserere mei Domine fili David, filia mea male a dæmonio vexatur. 3. (Mt 15 23) Jesus autem non respondit ei verbum, et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: dimitte eam, quia clamat post nos. 24. Ipse autem respondens ait: non sum missus nisi ad oves quæ perierant domus Israhel. 4. (Mt 15 25) At illa venit et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me! (Mc 7 27) Qui dixit: sine prius saturari filios. (Mt 15 26) Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 27. At illa dixit: etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28. Et tunc ait illi: o mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXVI1. (Mc 7 31) (130) Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32. Et adducunt ei surdum et mutum et deprecabantur eum ut imponat illi manum. 33. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et exspuens tetigit linguam ejus. 34. Et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi: ephphetha, quod est adaperire. 35. Et statim apertæ sunt aures ejus et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 2. (Mc 7 36) Et præcepit illis ne cui dicerent; quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant 37. et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXVII1. (Jn 4 4) Oportebat autem eum transire per Samariam. 5. Venit in civitatem Samariæ quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6. Erat ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. 2. (Jn 4 7) Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: da mihi bibere. (131) 8. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. 9. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: quomodo tu Judæus quum sis bibere a me poscis quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. 3. (Jn 4 10) Respondit Jesus et dixit ei: si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11, Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12. Nunquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii ejus et pecora ejus? 4. (Jn 4 13) Respondit Jesus et dixit ei: omnis qui bibet ex aqua hac sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum, 14. sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. 5. (Jn 4 15) Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam (132) huc haurire. 16. Dicit ei Jesus: vade, voca virum tuum et veni. 17. Respondit mulier et dixit: non habeo virum. Dicit ei Jesus: bene dixisti, quia non habeo virum; 18. quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. 20. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. 21. Dicit ei Jesus: mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus e Judæis est. 23. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate, nam et Pater tales quærit qui adorent eum. 24. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare. 6. (Jn 4 25) Dicit ei mulier: scio quia Messias venit, qui dicitur Christus; quum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26. Dicit ei Jesus: ego sum qui loquor tecum. 7. (Jn 4 27) Et continuo (133) venerunt discipuli ejus, et mirabantur quare cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: quid quæris aut quid loqueris cum ea? 28. Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29. venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcunque feci, nunquid ipse est Christus? 30. Exierunt de civitate et veniebant ad eum. 8. (Jn 4 31) Interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. 32. Ille autem dixit eis: ego cibum habeo manducare quem vos non scitis. 33. Dicebant ergo discipuli ad invicem: nunquid aliquis attulit ei manducare? 34. Dicit eis Jesus: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35. Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem. 36. Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat simul gaudeat (134) et qui metit. 37. In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat et alius est qui metit. 38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 9. (Jn 4 39) E civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: quia dixit mihi omnia quæcunque feci. 40. Quum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret; et mansit ibi duos dies. 41. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus 42. et mulieri dicebant: quia jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus quia vere hic est salvator mundi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXVIII1. (Jn 5 1) Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Hierosolymis. Est Hierosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3. In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4. Angelus autem Domini secundum tempus descendebat (135) in piscinam et movebat aquam. Qui ergo primus descendisset post motum aquæ, sanus fiebat a quocunque languore tenebatur. 2. (Jn 5 5) Erat autem quidam homo ibi triginta octo annos habens in infirmitate sua. 6. Hunc quum vidisset Jesus jacentem et cognovisset quia jam multum tempus habet, dicit ei: vis sanus fieri? 7. Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut quum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit. 3. (Jn 5 8) Dicit ei Jesus: surge, tolle grabatum tuum et ambula. 9. Et statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. 4. (Jn 5 10) Dicebant Judæi illi qui sanus fuerat: sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11. Respondit eis: qui me fecit sanum, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula. 12. Interrogaverunt ergo eum: quis est ille homo qui dicit tibi: tolle grabatum tuum et ambula? (136) 13. Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset, Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 5. (Jn 5 14) Postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi: ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15. Abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum. 6. (Jn 5 16) Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17. Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18. Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. 7. Respondit itaque Jesus et dixit eis: 19. amen amen dico vobis: non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quæcunque enim ille fecerit, hæc et filius similiter faciet. (137) 20. Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit; et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini: 21. sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. 22. Neque enim Pater judicat quenquam, sed judicium omne dedit Filio, 23. ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. 8. (Jn 5 24) Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam æternam et in judicium non venit, sed transiet a morte in vitam. 25. Amen amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. 26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, (138) 27. et potestatem dedit ei et judicium facere, quia Filius hominis est. 9. (Jn 5 28) Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus, 29. et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii. 10. (Jn 5 30) Non possum ego a me ipso facere quicquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. 31. Si ergo testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. 32. Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. 11. (Jn 5 33) Vos misistis ad Johannem, et testimonium perhibuit veritati. 34. Ego autem non ab homine testimonium accipio, sed hæc dico, ut vos salvi sitis. 35. Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus. 12. (Jn 5 36) Ego autem habeo testimonium (139) majus Johanne, opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me, quia Pater me misit. 37. Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me, et neque vocem ejus unquam audistis neque speciem ejus vidistis. 38. Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis. 13. (Jn 5 39) Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere, et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me, 40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41. Claritatem ab hominibus non accipio. 42. Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43. Ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis (140) et gloriam quæ a solo est Deo non quæritis? 45. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me autem ille scripsit. 47. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
LXXXIX1. (Mt 16 4) Et relictis illis (Mc 8 1) in illis diebus, iterum quum multa turba esset, (Mt 15 32) convocatis discipulis suis dixit: misereor turbæ, quia ecce triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 33. Et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? 2. (Mt 16 34) Et ait illis Jesus: quot panes habetis? At illi dixerunt: septem, et paucos pisciculos. 35. Et præcepit turbæ, ut discumberent super terram, 36. et accipiens septem panes (141) et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 3. (Mt 16 37) Et comederunt omnes et saturati sunt, et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas. 38. Erant autem qui manducaverunt ·IIII·M· hominum extra parvulos et mulieres. 4. (Mc 8 9) Et dimisit eos 10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. (Mt 16 5) Et quum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere, (Mc 8 14) et nisi unum panem non habebant in navi. 15. Et præcipiebat eis dicens: (Mt 16 6) intuemini et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum (Mc 8 15) et a fermento Herodis. (Mt 16 7) At illi cogitabant inter se dicentes: (Mc 8 16) quia panes non habemus. 5. (Mt 16 8) Sciens autem Jesus dixit: quid cogitatis inter vos, modicæ fidei, quia panes non habetis? 9. Nondum intellegitis neque recordamini? (Mc 8 17) adhuc cæcatum habetis (142) cor vestrum? 18. Oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini, 19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: duodecim. 20. Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum sustulistis? Et dicunt ei ·VII· 6. (Mt 16 11) Quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis: cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum. 12. Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XC1. (Mt 16 13) Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: quem me dicunt homines esse Filium hominis? 14. At illi dixerunt: alii Johannem Baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam aut unum e prophetis. 2. (Mt 16 15) Dicit illis: vos autem (143) quem me esse dicitis? 16. Respondens Simon Petrus dixit: tu es Christus Filius Dei vivi. 17. Respondens autem Jesus dixit: beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est. 3. (Mt 16 18) Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19. Et tibi dabo claves regni cælorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælis. 20. Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. 4. (Mt 16 21) Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus (144) et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. 22. Et assumens eum Petrus cpit increpare illum dicens: absit a te, Domine, non erit tibi hoc! 23. Qui conversus dixit Petro: vade post me, Satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. 5. Tunc (Mc 8 34) convocata turba cum discipulis suis dixit eis: (Mt 16 24) si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur, aut quam dabit commutationem homo pro anima sua? 6. (Mt 16 27) Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum (145) opus ejus. 28. Amen dico vobis, sunt quidam de astantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCI1. (Mt 17 1) Et post dies sex assumpsit Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum, (Lc 9 28) ut oraret. 29. Et factum est, dum oraret, (Mt 17 2) transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix (Mc 9 2) splendentia candida nimis, qualia fullo super terram non potest candida facere. 2. (Mt 17 3) Et ecce apparuit illis Moyses et Helias cum eo loquentes (Lc 9 31) in majestate et dicebant excessum ejus, quæ completurus erat in Jerusalem. (Mt 17 4) Respondens Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Heliæ unum. 3. (Mt 17 5) Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos, (146) et ecce vox de nube dicens: hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacuit: ipsum audite. 6. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7. Et accessit Jesus et tetigit eos dixitque eis: surgite et nolite timere. 8. Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum. 4. (Mt 17 9) Et descendentibus illis de monte præcepit Jesus dicens: nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10. Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribæ dicunt quia Heliam oporteat primum venire? 11. At ille respondens ait illis: Helias quidem venturus est et restituet omnia. 5. (Mt 17 12) Dico autem vobis, quia Helias jam venit et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcunque voluerunt: sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13. Tunc intellexerunt discipuli (147) quia de Johanne Baptista dixisset. 6. (Mt 17 14) Et quum venisset ad turbam, (Mc 9 13) vidit scribas conquirentes cum illis, 14. et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, expaverunt et occurrentes salutabant eum, 15. et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCII1. (Lc 13 31) In ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum dicentes illi: exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. 32. Et ait illis: ite, dicite vulpi illi: ecce ejicio dæmonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor; 33. verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. 2. (Lc 9 37) Factum est autem in sequenti die, (Mt 17 14) accessit ad eum homo provolutis genibus (Lc 9 38) et exclamavit dicens: (Mt 17 14) Domine, miserere (148) filio meo, (Lc 9 38) quia unicus est mihi, (Mt 17 14) et lunaticus est, et spiritus apprehendit eum, (Mc 9 17) allidet et spumat et stridet dentibus et arescit (Mt 17 14) et male patitur, nam sæpe cadet in ignem et crebro in aquam (Lc 9 39) et subito clamat et dissipat eum et vix discedit dilanians eum. 40. Et rogavi discipulos tuos, ut ejicerent illum, (Mt 17 15) et non potuerunt curare eum. 3. (Lc 9 41) Respondens autem Jesus dixit: o generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? (Mc 9 18) Afferte illum ad me. 4. (Lc 9 42) Et quum accederet (Mc 9 19) et vidisset illum, statim spiritus conturbavit puerum, et elisus in terram volutabatur spumans. 20. Et interrogavit patrem ejus: quantum temporis est e quo hoc ei accidit? At ille ait: ab infantia. 21. Sed si quid potes, adjuva nos misertus nostri. 5. (Lc 9 22) Jesus autem ait illi: si potes credere, omnia possibilia credenti. 23. Et exclamans pater pueri (149) cum lacrimis ajebat: credo, Domine: adjuva incredulitatem meam! 6. (Lc 9 24) Et quum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: surde et mute spiritus, ego tibi præcipio, exi ab eo et amplius ne introeas in eum! 25. Et exclamans et discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est. 7. (Lc 9 26) Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit (Mt 17 17) et curatus est puer ex illa hora. (Lc 9 43) Et reddidit illum patri ejus. 8. (Mt 17 18) Tunc accesserunt discipuli ejus ad Jesum secreto et dixerunt: quare nos non potuimus ejicere illum? 19. Dicit illis Jesus: propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (150) 20. Hoc autem genus dæmoniorum non ejicitur nisi per orationem et jejunium. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCIII1. (Mt 17 21) Conversantibus autem eis in Galilæa dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, 22. et occident eum, et tertia die resurgit. Et contristati sunt vehementer. 2. (Mt 17 23) Et quum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum et dixerunt: magister vester non solvit didrachma. 24. Ait: etiam. Et quum intrasset domum, prævenit eum Jesus dicens: quid tibi videtur, Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis? 3. (Mt 17 25) Et ille dixit: ab alienis. Dixit illi Jesus: ergo liberi sunt filii. 26. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore ejus invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCIV1. (Mt 18 1) In illa hora, (Mc 9 32) quum domi esset, interrogabat eos: quid in via (151) tractabatis? 33. At illi tacebant, siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum major. 2. (Mt 18 1) Et accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: quis putas major est in regno cælorum? 2. Et advocans Jesus parvolum statuit eum in medio eorum 3. et dixit: amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. 3. (Mt 18 4) Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. (Mc 9 34) Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et minister. 4. (Mt 18 5) Et qui susceperit unum parvulum in nomine meo, me suscipit. 6. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCV1. (Lc 9 49) Respondens autem Johannes dixit: magister, vidimus quendam in nomine tuo ejicientem (152) dæmonia, et prohibuimus eum, qui non sequitur nobiscum. 2. (Mc 9 38) Jesus autem ait: nolite prohibere eum, nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me. 39. Qui enim non est adversus vos, pro vobis est. 3. (Mt 18 7) Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala, verumtamen væ homini per quem scandalum venit! 4. (Mt 18 8) Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. 5. (Mt 18 9) Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te: bonum tibi est luscum in vitam regnare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, (Mc 9 47) ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. 48. Omnis enim igne salietur et omnis victima sale salietur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCVI1. (Mt 18 10) (153) Videte ne condemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. 11. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 2. (Lc 15 3) Et ait ad illos istam parabolam dicens: (Mt 18 12) quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus (Lc 15 4) vel in deserto (Mt 18 12) et vadit quærere eam quæ erravit? 13. Et si contigerit ut inveniat eam, (Lc 15 5) imponit in umeros suos gaudens, 6. et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat. 3. (Mt 18 13) Amen dico vobis, quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt (Lc 15 7) et non indigent pænitentia. 4. (Mt 18 14) Sic non est voluntas ante Patrem vestrum (154) qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. 5. (Lc 15 8) Aut quæ mulier habens drachmas ·X·, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et evertit domum et quærit diligenter donec inveniat? 9. Et quum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 6. (Lc 15 10) Ita dico vobis: gaudium erit in cælo coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agentem (Lc 15 7) quam super nonaginta novem justos qui non indigent pænitentia. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCVII1. (Lc 15 11) Ait autem: homo quidam habuit duos filios. 12. Et dixit adolescentior ex illis patri: pater, da mihi portionem substantiæ quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13. Et non post multos dies congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam (155) vivendo luxuriose. 2. (Lc 15 14) Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cpit egere. 15. Et abiit et adhæsit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. 16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 3. (Lc 15 17) In se autem reversus dixit: quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccavi in cælum et coram te, 19. et jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis. 4. (Lc 15 20) Et surgens venit ad patrem suum. Quum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est et occurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum. 21. Dixitque ei filius: pater, peccavi in cælum et coram te, jam non sum (156) dignus vocari filius tuus. 5. (Lc 15 22) Dixit autem pater ad servos suos: cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum ejus et calceamenta in pedes, 23. et adducite vitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, 24. quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et cperunt epulari. 6. (Lc 15 25) Erat autem filius ejus senior in agro, et quum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. 26. Et vocavit unum de servis et interrogavit quæ hæc essent. 27. Isque dixit illi: frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus cpit rogare illum. 7. (Lc 15 29) At ille respondens dixit patri suo: ecce tot annis servio tibi et nunquam mandatum tuum præterii, et nunquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis epularer; 30. sed postquam filius tuus hic (157) qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum. 8. (Lc 15 31) At ipse dixit illi: fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: 32. epulari autem et gaudere te oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCVIII1. (Lc 17 3) Attendite vobis! Si peccaverit in te frater tuus, (Mt 18 15) vade et corripe eum inter te et ipsum solum. 16. Si te audierit (Lc 17 3) et pænitentiam egerit, dimitte illi, (Mt 18 15) et lucratus eris fratrem tuum. 2. (Lc 17 16) Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum. 17. Quod si non audierit eos, dic ecclesiæ; si autem et ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 3. (Lc 17 18) Amen dico vobis, quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo, et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. 19. Iterum dico vobis, (158) quia si duo e vobis consenserit super terram de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in cælis est. 20. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 4. (Lc 17 21) Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccavit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? 22. Dicit illi Jesus: non dicam tibi usque septies, sed usque septuagies septies. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XCIX1. (Mt 18 23) Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24. Et quum cpisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. 2. (Mt 18 25) Quum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat et reddi. 26. Procidens autem servus ille orabat eum (159) dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27. Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. 3. (Mt 18 28) Egressus servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: redde quod debes. 29. Et procidens conservus ejus rogabat eum dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30. Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. 4. (Mt 18 31) Videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde, et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: 33. non ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 5. (Mt 18 34) Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet (160) universum debitum. 35. Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
C1. (Mt 19 1) Et factum est, quum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa et venit in fines Judææ trans Jordanen, 2. et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 2. (Mt 19 3) Et accesserunt ad eum Pharisæi temptantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacunque e causa? 3. (Mt 19 4) Qui respondens ait eis: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit: 5. propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 4. (Mt 19 7) Dicunt illi: quid Moyses mandavit dari libellum (161) repudii et dimittere? 8. Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non sic fuit. 5. (Mt 19 9) Dico autem, quia quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit, mchatur, et qui dimissam duxerit, mchatur. 10. Dicunt ei discipuli ejus: si ita est causa hominis cum muliere, non expedit nubere. 6. (Mt 19 11) Qui dixit: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere, capiat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CI1. (Mt 19 13) Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eos. 14. Jesus vero ait eis: sinite parvulos (162) et nolite eos prohibere ad me venire, talium est enim regnum cælorum. 15. Et quum imposuisset eis manus, abiit inde. 2. (Lc 15 1) Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores multi, ut audirent eum. 2. Et murmurabant Pharisæi et scribæ dicentes: quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. (Jn 7 1) Post hæc ambulabat Jesus in Galilæa; non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CII1. (Lc 13 1) Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilæis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2. Et respondens dixit illis: putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3. Non dico vobis; sed nisi pænitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4. Sicut illi decem et octo supra quos (163) cecidit turris in Siloam et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Jerusalem? 5. Non dico vobis; sed si non pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 2. (Lc 13 6) Dicebat autem hanc similitudinem: arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa et non invenit. 7. Dixit autem ad cultorem vineæ: ecce anni tres sunt e quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio; succide ergo illam: utquid etiam terram occupat? 8. At ille respondens dixit illi: domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, 9. et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CIII1. (Lc 13 10) Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11. Et ecce mulier quæ habebat spiritum infirmitatis (164) annis decem et octo, et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. 2. (Lc 13 12) Quam quum vidisset Jesus, vocavit ad se et ait illi: mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est et glorificabat Deum. 3. (Lc 13 14) Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: sex dies sunt in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati. 4. (Lc 13 15) Respondens autem Jesus et dixit: hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsæpio et ducit adaquare? 5. (Lc 13 16) Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? 17. Et quum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus, et omnis populus gaudebat in universis (165) quæ gloriose fiebant ab eo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CIV1. (Jn 7 2) Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3. Dixerunt autem ad eum fratres ejus: transi hinc et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis. 4. Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta te ipsum mundo. 5. Neque enim fratres ejus credebant in eum. 2. (Jn 7 6) Dicit ergo eis Jesus: tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. 7. Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego (166) testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. 8. Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est. 3. (Jn 7 9) Hæc quum dixisset, ipse mansit in Galilæa. 10. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. 11. Judæi ergo quærebant eum in die festo et dicebant: ubi est ille? 12. Et murmur multus de eo erat in turba. Quidam enim dicebant: quia bonus est, alii autem dicebant: non, sed seducit turbas. 13. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. 4. (Jn 7 14) Jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat. 15. Et mirabantur Judæi (167) dicentes: quomodo hic litteras scit, quum non didicerit? 5. (Jn 7 16) Respondit eis Jesus et dixit: mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscit de doctrina, utrum e Deo sit an ego a me ipso loquar. 18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit, qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19. Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo e vobis facit legem? 20. Quid me quæritis interficere? Respondit turba et dixit: dæmonium habes: quis te quærit interficere? 6. (Jn 7 21) Respondit Jesus et dixit: unum opus feci, et omnes miramini. 22. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia e Moyse est, (168) sed e patribus, et in sabbato circumciditis hominem. 23. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24. Nolite judicare adversus faciem, sed justum judicium judicate. 7. (Jn 7 25) Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis: nonne hic est quem quærunt interficere? 26. Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Nunquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27. Sed hunc scimus unde sit: Christus autem quum venerit, nemo scit unde sit. 8. (Jn 7 29) Clamabat ergo docens in templo Jesus et dicens: et me scitis et unde sim scitis, et a me ipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. (169) 29. Ego scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit. (J. 8, 55.) Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis mendax. 9. (Jn 7 30) Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31. De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: Christus quum venerit, nunquid plura signa faciet quam quæ hic facit? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CV1. (Lc 12 13) Ait autem ei quidam de turba: magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. 14. At ille dixit ei: homo, quis me constituit judicem aut divisorem supra vos? 15. Dixitque ad illos: videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. 2. (Lc 12 16) Dixit autem similitudinem ad illos dicens: (170) hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17. Et cogitabat intra se dicens: quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? 18. Et dixit: hoc faciam: destruam horrea mea et majora faciam, et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea. 19. Et dicam animæ meæ: anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 3. (Lc 12 20) Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? 21. Sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CVI1. (Mc 10 17) Et quum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum dicens: (Mt 19 16) magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17. Qui dixit ei: quid me interrogas de bono? (Mc 10 18) nemo bonus nisi unus Deus. (Mt 19 17) Si autem vis ad vitam ingredi, (171) serva mandata. 2. (Mc 10 18) Dixit illi: quæ? Jesus autem dixit: non occides, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices; 19. honora patrem tuum et matrem, et diligis proximum tuum sicut te ipsum. 3. (Mc 10 20) Dicit illi adulescens: omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? (Mc 10 21) Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: unum tibi deest: (Mt 19 21) si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo, et veni, sequere me. 22. Quum audisset adulescens verbum, abiit tristis, (Lc 18 23) erat enim dives valde (Mt 19 22) et multas possessiones habens. 4. (Mc 10 23) Et circumspiciens Jesus ait discipulis suis: quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! (Mt 19 23) Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. (172) 24. Et iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regno cælorum. 25. Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: quis ergo poterit salvus esse? 5. (Mc 10 26) Aspiciens autem Jesus dixit illis: apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. 27. Tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Mt 19 28) Jesus autem dixit illis: amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israhel. 6. (Mc 10 29) Amen dico vobis: (Mt 19 29) omnis qui relinquit domum aut parentes vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem (173) aut uxorem aut filios aut agros (Lc 18 29) propter regnum cælorum (Mt 19 29) et nomen meum (Mc 10 29) et propter evangelium, (Mt 19 29) centuplum accipiet, (Mc 10 30) nunc in hoc tempore domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in futuro (Mt 19 29) vitam æternam possidebunt. 30. Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi. 7. (Lc 16 14) Audiebant autem omnia hæc Pharisæi, qui erant avari, et deridebant illum. 15. Et ait illis: vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abhominatio est ante Deum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CVII1. Iterum dixit: (Lc 16 19) homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. 20. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus (174) ulceribus plenus, 21. cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. 2. (Lc 16 22) Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno. 23. Elevans autem oculos suos, quum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus. 24. Et ipse clamans dixit: pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. 3. (Lc 16 25) Et dixit illi Abraham: fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26. Et in his omnibus inter vos et nos (175) chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possunt, neque inde huc transmeare. 27. Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; 28. habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. 4. (Lc 16 29) Et ait illi Abraham: habent Moysen et prophetas: audiant illos. 30. At ille dixit: non, pater Abraham, sed si quis e mortuis ierit ad eos, pænitentiam agent. 31. Ait autem illi: si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis e mortuis resurrexit credent. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CVIII1. (Lc 16 1) Dicebat autem et ad discipulos suos: homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. 2. Et vocavit illum et ait illi: quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis tuæ, jam enim non poteris vilicare. 2. (Lc 16 3) Ait autem vilicus intra se: quid faciam, quia dominus meus (176) auferet a me vilicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco. 4. Scio quid faciam, ut quum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas. 3. (Lc 16 5) Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo: quantum debes domino meo? 6. At ille dixit: centum cados olei. Dixitque illi: accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta. 7. Deinde alio dixit: tu vero quantum debes? Qui ait: centum choros tritici. Ait illi: accipe litteras tuas et scribe octoginta. 4. (Lc 16 8) Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9. Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. 5. (Lc 16 10) Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est, (177) et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. 11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis credit vobis, 12. et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? 6. (Lc 12 47) Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis, 48. qui autem non cognovit et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 7. (Lc 12 49) Nescitis quia ignem veni mittere in terra, et quid volo, nisi ut accendatur? 50. Baptismum habeo baptizari, et quomodo turbor, usque dum perficiatur! | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CIX1. (Mt 20 1) Simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2. Conventione autem facta cum operariis e denario diurno (178) misit eos in vineam suam. 3. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos. 4. Et illis dixit: ite et vos in vineam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6. Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: quid hic statis tota die otiosi? 7. Dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Dicit illis: ite et vos in vineam. 2. (Mt 20 8) Quum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9. Quum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10. Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi, acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11. Et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12. dicentes: (179) hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus. 3. (Mt 20 13) At ille respondens uni eorum dixit: amice, non facio tibi injuriam: nonne convenisti mecum e denario? 14. Tolle quod tuum est et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15. Aut non licet mihi quod volo facere? an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? 16. Sic erunt novissimi primi et primi novissimi; multi enim sunt vocati, pauci autem electi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CX1. (Lc 14 1) Et factum est ut intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3. Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisæos dicens: si licet sabbato curare? 4. At illi tacuerunt. (180) Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. 2. (Lc 14 5) Et respondens ad illos dixit: cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? 6. Et non poterant ad hæc respondere illi. 3. (Lc 14 7) Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8. quum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, 9. et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi: da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10. Sed quum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut quum venerit qui te invitavit dicat tibi: amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, 11. quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. 4. (Lc 14 12) (181) Dicebat autem et ei qui se invitaverat: quum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio. 13. Sed quum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cæcos, 14. et beatus eris, quia non habent unde retribuent tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. 15. Hæc quum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: beatus qui manducat panem in regno Dei. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXI1. (Jn 7 1) (Jn 7 2) Post hæc in proximo erat (Jn 6 4) Pascha, dies festus Judæorum. (Lc 17 11) Et factum est, dum iret in Jerusalem, transiebat per mediam Samariam et Galilæam. 12. Et quum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei ·X· viri leprosi, qui steterunt a longe. 13. Et levaverunt vocem dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. 2. (Jn 7 14) Quos ut vidit, dixit: (182) ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. 16. Et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens, et hic erat Samaritanus. 3. (Jn 7 17) Respondens autem Jesus dixit: nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? 18. Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena? 19. Et ait illi: surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXII1. (Mc 10 32) Assumens autem iterum duodecim (Mt 20 17) ait illis: (Lc 18 31) ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis. (Mc 10 33) Tradetur enim principibus sacerdotum et scribis, (Mt 20 19) et tradent eum gentibus, (Lc 18 32) et illudetur et flagellabitur et conspuetur et crucifigitur, 33. et tertia die resurget. 2. (Mt 20 20) Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis adorans (183) et petens aliquid ab eo. 21. Qui dixit ei: quid vis? Ait illi: dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo. 22. Respondens autem Jesus dixit eis: nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, (Mc 10 38) aut baptismum quo ego baptizor baptizari? (Mt 20 22) Dicunt ei: possumus. 23. Ait illis: calicem quidem meum bibetis (Mc 10 39) et baptismum meum quo ego baptizor baptizabimini. (Mt 20 23) Sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 3. (Mt 20 24) Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25. Jesus autem vocavit eos ad se et ait: scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt potestatem exercent in eos. 26. Non ita erit inter vos, (185) sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister, 27. et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28. Sicut Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et dare animam suam redemptionem pro multis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXIII1. (Lc 13 23) Et ait illi quidam: Domine, ergo pauci sunt qui salvi fiant? Ipse autem dixit ad illos: 24. contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quærunt intrare et non potuerunt. 25. Quum autem intraverit pater familias et cluserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare dicentes: Domine, aperi nobis, et respondens dicit: nescio vos unde sitis. 26. Tunc incipietis dicere: manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti. 27. Et dicit vobis: (186) nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 2. (Lc 13 28) Ibi erit fletus et stridor dentium, quum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes prophetas intrare in regnum Dei, vos autem expelli foras. 29. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. 30. Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXIV1. (Lc 19 1) Et ingressus perambulabat Hiericho. 2. Et ecce vir nomine Zachæus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives, 3. et quærebat videre Jesum, quis esset, et non poterat præ turba, quia statura illius pusillus erat. 4. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, (187) quia inde erat transiturus. 5. Et quum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. 6. Et festinans descendit et excepit illum gaudens. 2. (Lc 19 7) Et quum viderent omnes, murmurabant dicentes, quia ad hominem peccatorem devertisset. 8. Stans autem Zachæus dixit ad Dominum: ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9. Ait Jesus ad eum: quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10. Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXV1. (Mt 20 29) Et egredientibus eis a Hiericho secuta est eum turba multa. 30. Et ecce duo cæci, (188) (Mc 10 46) e quibus erat Bartimæus, filius Timæi, (Mt 20 30) sedentes secus viam audierunt quia Jesus Nazarenus transiret, et clamaverunt dicentes: Domine, miserere nostri, fili David! 31. Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant dicentes: Domine, miserere nostri, fili David! 2. (Mt 20 32) Et stetit Jesus et vocavit eos et ait: quid vultis ut faciam vobis? 33. Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34. Misertus autem eorum Jesus tetigit oculos eorum, et confestim viderunt et secuti sunt eum (Lc 18 43) magnificantes Dominum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXVI1. (Mt 21 1) Et quum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos 2. dicens eis: ite in castellum (189) quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum ejus cum ea (Lc 19 30) alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Solvite illum (Mt 21 2) et adducite eum mihi, 3. et si quis vobis aliquid dixerit, dicite ei: (Lc 19 31) quia Dominus operam ejus desiderat, (Mt 21 3) et confestim dimittet eos. 2. (Mt 21 6) Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. (Lc 19 33) Solventibus autem illis dixerunt domini ejus ad illos: quid solvitis pullum? 34. Illi dixerunt: (Mc 11 3) quia Domino necessarius est, 6. et dimiserunt eis, 7. et duxerunt pullum ad Jesum (Mt 21 7) jactantes vestimenta sua supra pullum et eum desuper sedere fecerunt. 3. (Mt 21 4) Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est (190) per prophetam dicentem: 5. dicite filiæ Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, (Jn 12 15.) sedens super pullum asinæ (Mt 21 5) subjugalis. (Jn 12 16) Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. 4. (Lc 19 36) Eunte autem illo (Mt 21 8) multi substernebant vestimenta sua in via, alii autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via. (Lc 19 37) Et quum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum voce magna; (Mt 21 9) turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes: osanna filio David! (Lc 19 38) Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in cælo (191) et gloria in excelsis! (Mc 11 10) Benedictum quod venit regnum patris nostri David! osanna in excelsis! 5. (Jn 12 12) In crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum, quum audissent quia venit Jesus Hierosolymam, 13. acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel! (Lc 19 39) Et quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: magister, increpa discipulos tuos. 40. Quibus ipse ait: dico vobis, quia si hi tacebunt, lapides clamabunt. 6. (Jn 12 41) Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam dicens: 42. quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi sunt: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (192) 43. Quia venient dies in te, et circumdabunt te et coangustabunt te undique: 44. ad terram prosternent te et filios qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXVII1. (Mt 21 10) Et quum introisset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: quis est hic? 11. Populi autem dicebant: hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. 2. (Mt 21 12) Et intravit Jesus in templum Dei, (Jn 2 15.) et quum fecisset quasi flagellum de funiculis, (Mt 21 12) ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, (Jn 2 15.) oves quoque et boves (Mt 21 12), et mensas nummulariorum (Jn 2 15.) effudit æs, (Mt 21 12) et cathedras vendentium columbas evertit, 3. (Mt 21 13) Et dicit eis: (Jn 2 16.) auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. (Mt 21 13) Scriptum est: domus mea (193) domus orationis vocabitur (Mc 11 17) omnibus gentibus, (Mt 21 13) vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Mc 11 16) Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. (Jn 2 17.) Recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est: zelus domus tuæ comedit me. (Mt 21 14) Et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo, et sanavit eos. 4. (Mt 21 15) Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio David, indignati sunt 16. et dixerunt ei: audis quid isti dicant? Jesus autem dicit eis: vos nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? (Jn 2 18.) Responderunt ergo Judæi et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? 5. (Mt 21 19) Respondit Jesus et dixit eis: solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20. Dixerunt ergo Judæi: XL et VI annis ædificatum est (194) templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? 21. Ille autem dicebat de templo corporis sui. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXVIII1. (Lc 21 1) Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites. 2. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo, (Mc 12 42) quod est quadrans. 43. Et convocans discipulos suos ait illis: (Lc 21 3) vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. 4. Nam omnes hi ex abundantia sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, totum victum suum quem habuit misit. 2. (Lc 18 9) Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tanquam justi et aspernabantur ceteros parabolam istam: 10. Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus Pharisæus et alter publicanus. 11. Pharisæus stans hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, injusti, (195) adulteri, velut etiam hic publicanus. 12. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 3. (Lc 18 13) Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. 14. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. 4. (Mt 21 17) Et relictis illis, (Mc 11 11) quum jam vespera esset hora, (Mt 21 17) abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. (Lc 9 11) Et sciens turba quod exiit extra civitatem, secuti sunt eum, et suscipiens eos quibus necessaria erat cura sanabat. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXIX1. (Jn 3 1) (196) Erat autem homo e Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2. Hic venit ad eum nocte et dixit ei: rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 2. (Jn 3 3) Respondit Jesus et dixit ei: amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4. Dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci quum senex sit? nunquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci? 3. (Jn 3 5) Respondit Jesus: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est e carne caro est, et quod natum est e Spiritu spiritus est. 4. (Jn 3 7) Non mireris quia dixit tibi: oportet vos nasci denuo. 8. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat et quo vadat. Sic est omnis qui natus est e Spiritu. 5. (Jn 3 9) (197) Respondit Nicodemus et dixit ei: quomodo possunt hæc fieri? 6. (Jn 3 10) Respondit Jesus et dixit ei: tu es magister in Israhel et hæc ignoras? 11. Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod videmus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 7. (Jn 3 12) Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis cælestia credetis? 13. Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo. 8. (Jn 3 14) Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, 15. ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam æternam. 9. (Jn 3 16) Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. 10. (Jn 3 17) Non enim misit Deus filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 11. (Jn 3 18) (198) Qui credit in eum non judicatur, qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 12. (Jn 3 19) Hoc est autem judicium, quod lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20. Omnis enim qui mala agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; 21. qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia a Deo sunt facta. 13. (Jn 7 53) Et reversi sunt unusquisque in domum suam. 14. (Jn 8 1) Jesus autem perrexit in montem Oliveti, 2. et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXX1. (Jn 8 3) Adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 2. (Jn 8 4) Et dixerunt ei: magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. 3. (Jn 8 5) In Lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? 4. (Jn 8 6) (199) Hæc autem dicebant temptantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 5. (Jn 8 7) Quum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: qui sine pecato est vestrum primus in illam lapidem mittat. 6. (Jn 8 8) Et iterum se inclinans scribebat in terra. 9. Audientes autem unus post unum exibant incipientes a senioribus, et remansit solus et mulier in medio stans. 10. Erigens autem se Jesus dixit ei: mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 7. (Jn 8 11) Quæ dixit: nemo, Domine. Dixit autem Jesus: nec ego te condemnabo. Vade et amplius noli peccare. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXI1. (Mt 21 18) Mane autem revertens in civitatem esuriit. 29. Et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum; (Mc 11 13) nondum enim erat tempus ficorum. (Mt 21 19) Et ait illi: nunquam e te fructus nascatur in sempiternum! Et arefacta est continuo ficulnea. 20. Et videntes discipuli mirati sunt (200) dicentes: quomodo continuo aruit! 2. (Mc 11 19) Et quum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. 20. Et quum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21. Et recordatus Petrus dixit ei: rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit. 3. (Mc 11 22) Respondens autem Jesus ait eis: habete fidem Dei. (Mt 21 21) Amen dico vobis, si habueritis fidem et non hæsitaveritis in corde, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: tolle et jacta te in mare, fiet. 4. (Lc 17 5) Et dixerunt ei apostoli: Domine, adauge nobis fidem. Et dixit Jesus: (Mc 11 24) omnia quæcunque orantes petitis, credite quia accipietis, et veniet vobis. 25. Et quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXII1. (Lc 18 1) Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere. 2. Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat (201) et hominem non verebatur. 2. (Lc 18 3) Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum dicens: vindica me de adversario meo. 4. Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5. tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me. 3. (Lc 18 6) Ait autem dominus: audite quid judex iniquitatis dicit. 7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8. Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXIII1. (Mt 21 23) Et quum venisset in templum, (Lc 20 1) factum est docente illo populum et evangelizante, (Mt 21 23) accesserunt ad eum principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate hæc facis? 2. (Mt 21 24) Respondens Jesus dixit illis: interrogo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, (202) et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. 25. Baptismum Johannis unde erat, e cælo an ex hominibus? At illi cogitabant inter se dicentes: 26. si dixerimus: ex hominibus, timemus turbam, omnes enim habent Johannem sicut prophetam. 3. (Mt 21 27) Et respondentes Jesu dixerunt: nescimus. Ait illis et ipse: nec ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. 4. (Mt 21 28) Quid vobis videtur? Homo habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29. Ille autem respondens ait: nolo. Postea autem pænitentia motus abiit. 5. (Mt 21 30) Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: eo, domine, et non ivit. 6. (Mt 21 31) Quis e duobus fecit voluntatem patris? Dicunt: novissimus. Dicit illis Jesus: amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regno Dei. 7. (Mt 21 32) Venit enim ad vos Johannes in via justitiæ, et non credidistis ei; (203) publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXIV1. (Mt 21 33) Aliam parabolam audite: homo erat pater familias, qui plantavit vineam et sæpem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2. (Mt 21 34) Quum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35. Et agricolæ apprehensis servis ejus alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 3. (Mt 21 36) Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37. Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: forsitan verebuntur filium meum. 38. Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: hic est heres: venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem ejus. 39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam et occiderunt. 4. (Mt 21 40) Quum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet colonis illis? (204) 41. Ajunt illi: malos male perdet et vineam locavit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 5. (Mt 21 42) Dicit illis Jesus: nunquam legistis in Scripturis: lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabilis in oculis nostris. 43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus. 44. Omnis qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem autem ceciderit, conteret eum. 6. (Mt 21 45) Et quum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46. Et quærentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. 7. (Mt 22 1) Et respondens Jesus dixit eis iterum in parabolis: | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXV1. (Mt 22 2) Simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Lc 14 16) et vocavit plures et 2. (Mt 22 17) Hora cenæ (205) (Mt 22 3) misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 3. (Lc 14 18) Et cperunt simul omnes excussare. Primus dixit ei: villam emi et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 4. (Lc 14 19) Et alter dixit: juga boum emi quinque et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. 5. (Lc 14 20) Et alius dixit: uxorem duxi et ideo non possum venire. 6. (Mt 22 4) Iterum misit alios servos dicens: dicite invitatis: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa et omnia parata: venite ad nuptias. 7. (Mt 22 5) Illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. 6. Reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumelia affectos occiderunt. 8. (Mt 22 7) Rex autem quum audisset, iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. 9. (Mt 22 8) Tunc ait servis suis: nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant (206) non fuerunt digni. 9. Ite ergo ad exitus viarum, (Lc 14 21) in plateas et vicos et civitates, (Mt 22 9) et quoscunque inveneritis, (Lc 14 21) pauperes ac debiles et cæcos et claudos, (Mt 22 9) vocate ad nuptias. 10. (Lc 14 22) Et ait servus: factum est, domine, sicut imperasti, et adhuc locus est. 11. (Lc 14 23) Et ait dominus servo: exi in vias et sæpes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24. Dico autem vobis, quia nemo virorum illorum qui vocati sunt gustavit cænam meam. (Mt 22 10) Et egressi sunt servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12. Et ait illi: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? 13. Tunc dixit rex ministris: ligatis pedibus ejus et manibus mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14. Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXVI1. (Mt 22 15) (207) Tunc abeuntes Pharisæi consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum. 17. Dic ergo nobis quid tibi videatur: licet censum dare Cæsari an non? 2. (Mt 22 18) Cognita autem nequitia eorum Jesus ait: quid me temptatis, hypocritæ? 19. Ostendite mihi nomisma census. At illi obtulerunt denarium. 3. (Mt 22 20) Et ait illis Jesus: cujus est imago hæc et suprascriptio? 21. Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. 22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXVII1. (Mt 22 23) In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24. dicentes: magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater ejus uxorem illius (208) et suscitet semen fratri suo. 2. (Mt 22 25) Erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo. 26. Similiter secundus (Lc 20 30) mortuus est sine filio, 31. et tertius accepit illam et omnes septem, et non relinquerunt semen. (Mt 22 27) Novissime autem omnium et mulier defuncta est. (Lc 20 33) In resurrectione ergo cujus eorum erit uxor? (Mt 22 28) omnes enim habuerunt eam. 3. (Lc 20 34) Et ait illis Jesus: (Mt 22 29) erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei. (Lc 20 34) Filii hujus sæculi nubent et traduntur ad nuptias. 35. Illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione e mortuis, neque nubent neque ducunt uxores, 36. neque enim ultra mori poterunt, (Mt 22 30) sed sunt sicut angeli Dei in cælo (Lc 10 36) et sunt Filii Dei, quum sint filii resurrectionis. 4. (Lc 20 37) Quia vero resurgant mortui, (Mc 12 26) non legistis in libro Moysi super rubum, (Mt 22 31) quia dictum est a Deo, (Mc 12 26) quomodo dixerit illi Deus: ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. 28. Non est Deus mortuorum sed vivorum; (Lc 20 38) omnes enim vivunt ei. (209) (Mc 12 27) Vos ergo multum erratis. 5. (Mt 22 33) Et audientes turbæ mirabantur in doctrina ejus. (Lc 20 39) Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXVIII1. (Mt 22 34) Pharisæi autem videntes quia silentium imposuisset Sadducæis convenerunt in unum. (Mc 12 28) Et accessit unus de scribis, (Mt 22 35) legis doctor, (Lc 10 25) temptans eum et dicens: (Mt 22 36) Magister, quod est mandatum magnum in Lege? 2. (Mt 22 37) Ait illi Jesus: (Mc 12 29) primum omnium mandatum est: audi, Israhel, Dominus Deus noster Deus unus est, 30. et diliges Dominum Deum tuum e toto corde tuo et e tota anima tua et e tota mente tua et e tota virtute tua. (Mt 22 38) Hoc est primum et maximum mandatum. 3. (Mt 22 39) Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. 40. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetæ. 4. (Mc 12 32) Et ait illi scriba: bene, magister, in veritate dixisti quia unus est et non est alius præter eum. 33. Et ut diligatur e toto corde et e toto intellectu et e tota anima et e tota fortitudine, et diligere proximum (210) tanquam se ipsum, majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. 5. (Mc 12 34) Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: non es longe a regno Dei. (Lc 10 28) Recte respondisti: hoc fac et vives. 6. (Mc 12 29) Ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum: et quis est meus proximus? 7. (Mc 12 30) Suscipiens autem Jesus dixit: homo quidam descendebat a Jerusalem in Hiericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 8. (Mc 12 31) Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo præterivit. 32. Similiter et levita, quum esset secus locum et videret eum, transiit. 9. (Mc 12 33) Samaritanus autem quidam transiens venit secus eum, et videns eum misericordia motus est, 34. et appropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum duxit in stabulum et curam ejus egit. 35. Et altera die protulit duos denarios (211) et dedit stabulario et ait: curam illius habe, et quodcunque supererogaveris ego quum rediero reddam tibi. 10. (Mc 12 36) Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? 37. At ille dixit: qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: vade et tu fac similiter. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXIX1. (Lc 19 47) Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere, 48. et non inveniebant quid facerent illi; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. 2. (Jn 7 32) Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc, et miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent eum. 3. (Jn 7 33) Dixit ergo Jesus: adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui me misit. 34. Quæritis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire. 4. (Jn 7 35) Dixerunt ergo Judæi ad se ipsos: quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? nunquid in dispersionem (212) gentium iturus est et docturus gentes? 36. Quis est hic sermo quem dixit: quæritis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire? 5. (Jn 7 37) In novissimo autem die magnæ festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens: qui sitit veniat ad me et bibat! 38. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 6. (Jn 7 39) Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum: non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. 7. (Jn 7 40) Ex illa ergo turba quum audissent hos sermones ejus dicebant: hic est vere propheta. 41. Alii dicebant: hic est Christus. Quidam autem dicebant: nunquid a Galilæa Christus venit? 42. Nonne dicit Scriptura, quia e semine David et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? 43. Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 8. (Jn 7 45) Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisæos, et dixerunt eis illi: quare non adduxistis illum? (213) 46. Responderunt ministri: nunquam sic locutus est homo sicut hic homo. 9. (Jn 7 47) Responderunt ergo eis Pharisæi: nunquid et vos seducti estis? 48. Nunquid aliquis e principibus credidit in eum aut e Pharisæis? 49. Sed turba hæc quæ non novit Legem maledicti sunt. 10. (Jn 7 50) Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51. nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? 11. (Jn 7 52) Responderunt et dixerunt ei: nunquid et tu Galilæus es? Scrutare et vide quia propheta a Galilæa non surgit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXX1. (Mt 22 41) Congregatis autem Pharisæis interrogavit eos Jesus 42. dicens: quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 2. (Mt 22 43) Ait illis: quomodo ergo David (Lc 20 42) in libro psalmorum (Mt 22 43) vocat eum Dominum dicens: 44. dixit Dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 45. Si ergo David 43. in Spiritu (214) 45. vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 3. (Mt 22 46) Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXI1. (Jn 8 12) Iterum locutus est eis Jesus dicens: ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lucem vitæ. 2. (Jn 8 13) Dixerunt ei Pharisæi: tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. 3. (Jn 8 14) Respondit Jesus et dixit eis: et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado: vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 4. (Jn 8 15) Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quenquam. 16. Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. 5. (Jn 8 17) Et in Lege vestra scriptum est: duorum hominum testimonium verum est. 18. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. 6. (Jn 8 19) Dicebant ergo ei: ubi est Pater tuus? (216) Respondit Jesus: neque me scitis neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20. Ego vado et quæritis me et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado vos non potestis venire. 7. (Jn 8 22) Dicebant ergo Judæi: nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: quo ego vado vos non potestis venire? 8. (Jn 8 23) Et dicebat eis: vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 9. (Jn 8 25) Dicebant ergo ei: tu quis es? Dixit eis Jesus: principium, qui et loquor vobis. 26. Multa habeo de vobis loqui et judicare. Sed qui misit me verax est, et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo. 10. (Jn 8 27) Et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Deum. 11. (Jn 8 28) Dixit ergo eis Jesus: quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor. 29. Et qui me misit (217) mecum est: non relinquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei facio semper. 12. (Jn 8 30) Hæc illo loquente multi crediderunt in eum. 31. Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis 32. et cognoscetis veritatem et veritas liberavit vos. 13. (Jn 8 33) Responderunt ei: semen Abrahæ sumus et nemini servivimus unquam: quomodo tu dicis: liberi eritis? 14. (Jn 8 34) Respondit eis Jesus: amen amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum servus est peccati. 35. Servus autem non manet in domo in æternum: filius manet in æternum. 15. (Jn 8 36) Si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37. Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38. Ego quod vidi apud Patrem loquor, et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis. 16. (Jn 8 39) Responderunt et dixerunt ei: pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: (218) si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40. Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 17. (Jn 8 41) Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: nos e fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus, Deum. 18. (Jn 8 42) Dixit ergo eis Jesus: si Deus Pater vester esset, diligeritis utique me. Ego enim e Deo processi et veni, neque enim e me ipso veni, sed ille me misit. 43. Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. 19. (Jn 8 44) Vos e patre diabulo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo: quum loquitur mendacium, e propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. 20. (Jn 8 45) Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. 46. Quis e vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? (219) 47. Qui est e Deo verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia e Deo non estis. 21. (Jn 8 48) Responderunt igitur Judæi et dixerunt ei: nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et dæmonium habes? 22. (Jn 8 49) Respondit Jesus: ego dæmonium non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonorastis me. 50. Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat et judicet. 51. Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. 23. (Jn 8 52) Dixerunt ergo Judæi: nunc cognovimus quia dæmonium habes: Abraham mortuus est et prophetæ, et tu dicis: si quis sermonem meum servaverit, non gustavit mortem in æternum. 53. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis? 24. (Jn 8 54) Respondit Jesus: si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est, 55. et non cognovistis eum; ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, (220) ero similis vobis mendax; sed scio eum et sermonem ejus servo. 56. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit et gavisus est. 25. (Jn 8 57) Dixerunt ergo Judæi ad eum: quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? 58. Dixit eis Jesus: amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 26. (Jn 8 59) Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se et exivit de templo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXII1. (Jn 9 1) Et præteriens vidit hominem cæcum a nativitate. 2. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? 2. (Jn 9 3) Respondit Jesus: neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestetur opus Dei in illo. 3. (Jn 9 4) Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. 5. Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. 4. (Jn 9 6) Hæc quum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum e sputo et levit lutum super oculos ejus 7. et dixit ei: vade, lava in natatoria Siloæ, quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lavit et venit videns. 5. (Jn 9 8) (221) Itaque vicini et qui videbant eum prius, quia mendicus erat, et dicebant, nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est, 9. alii autem: nequaquam, sed similis est ejus. Ille autem dicebat: quia ego sum. 6. (Jn 9 10) Dicebant ergo ei: quomodo aperti sunt oculi tibi? 11. Respondit: ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: vade ad natatoriam Siloæ et lava! Et abii et lavi et vidi. 7. (Jn 9 12) Dixerunt ei: ubi est ille? Ait: nescio. 13. Adducunt eum ad Pharisæos qui cæcus fuerat. 14. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus et aperuit oculos ejus. 8. (Jn 9 15) Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: lutum posuit mihi super oculos, et lavi et video. 9. (Jn 9 16) Dicebant ergo e Pharisæis quidam: non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit. Alii dicebant: quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat in eis. 10. (Jn 9 17) Dicunt ergo cæco iterum: tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: (222) quia propheta est. 11. (Jn 9 18) Non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderant, 19. et interrogaverunt eos dicentes: hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? 12. (Jn 9 20) Responderunt eis parentes ejus et dixerunt: scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est: 21. quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 13. (Jn 9 22) Hæc dixerunt parentes ejus, quia timebant Judæos: jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23. Propterea parentes ejus dixerunt: quia ætatem habet, ipsum interrogate. 14. (Jn 9 24) Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei: da gloriam Deo, nos scimus quia hic homo peccator est. 15. (Jn 9 25) Dixit ergo ille: si peccator est nescio: unum scio, quia cæcus quum essem, modo video. (223) 26. Dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 16. (Jn 9 27) Respondit eis: dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 17. (Jn 9 28) Maledixerunt ei et dixerunt: tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus. 29. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit. 18. (Jn 9 30) Respondit ille homo et dixit eis: in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! 31. Scimus autem quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 19. (Jn 9 32) A sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati. 33. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam. 20. (Jn 9 34) Responderunt et dixerunt ei: in peccatis natus es totus, et tu doces nos? et ejecerunt eum foras. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXIII1. (Jn 9 35) Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et quum invenisset eum, dixit ei: tu credis in Filium Dei? 36. Respondit ille et dixit: quis est, Domine, ut credam in eum? 2. (Jn 9 37) Et dixit ei Jesus: et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. (224) 38. At ille ait: credo, Domine, et procidens adoravit eum. 3. (Jn 9 39) Et dixit ei Jesus: in judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant. 4. (Jn 9 40) Et audierunt e Pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: nunquid et nos cæci sumus? 5. (Jn 9 41) Dixit eis Jesus: si cæci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: quia vidimus: peccatum vestrum manet. 6. (Jn 10 1) Amen amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, 2. qui autem intrat per ostium pastor est ovium. 3. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educet eas. 7. (Jn 10 4) Et quum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. 8. (Jn 10 6) Hoc proverbium dixit illis Jesus, (225) illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 9. (Jn 10 7) Dixit ergo eis iterum Jesus: amen amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8. Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 10. (Jn 10 9) Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat: ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. 11. (Jn 10 11) Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis; 12. mercennarius et qui non est pastor, cujus non sunt oves proprie, videt lupum venientem et dimittet oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves. 13. Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 12. (Jn 10 14) Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. 13. (Jn 10 16) (226) Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovile, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 14. (Jn 10 17) Propterea Pater me diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo. 15. (Jn 10 19) Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. 16. (Jn 10 20) Dicebant autem multi ex ipsis: dæmonium habet et insanit. Quid eum auditis? 21. Alii dicebant: verba hæc non sunt dæmonium habentis: nunquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXIV1. (Jn 10 22) Facta sunt autem Encænia in Hierosolymis, et hiems erat. 23. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. 2. (Jn 10 24) Circumdederunt ergo eum Judæi et dicebant ei: quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. 3. (Jn 10 25) Respondit eis Jesus: (227) loquor vobis et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me, 26. sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 4. (Jn 10 27) Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, 28. et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum: non rapiet eas quisquam de manu mea. 5. (Jn 10 29) Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30. Ego et Pater unum sumus. 6. (Jn 10 31) Sustulerunt lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32. Respondit eis Jesus: multa opera bona ostendi vobis e Patre meo: propter quod opus eorum me lapidatis? 7. (Jn 10 33) Responderunt ei Judæi: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo quum sis, facis te ipsum Deum. 8. (Jn 10 34) Respondit eis Jesus: nonne scriptum est in Lege vestra: quia ego dixi: dii estis? (228) 35. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura: 36. quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 9. (Jn 10 37) Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38. Si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre. 10. (Jn 10 39) Quærebant ergo eum prendere, et exivit de manibus eorum. 40. Et abiit iterum trans Jordanen in eum locum ubi erat Johannes baptizans primum, et mansit illic. 11. (Jn 10 41) Et multi venerunt ad eum et dicebant: quia Johannes quidem signum fecit nullum, 42. omnia autem quæcunque dixit Johannes de hoc vera erant. Et multi crediderunt in eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXV1. (Jn 11 1) Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2. Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento (229) et extersit pedes ejus capillis suis; cujus frater Lazarus infirmabatur. 2. (Jn 11 3) Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4. Audiens autem Jesus dixit eis: infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 3. (Jn 11 5) Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum. 6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. 4. (Jn 11 7) Deinde post hæc dicit discipulis suis: eamus in Judæam iterum. 8. Dicunt ei discipuli: rabbi, nunc quærebant te lapidare Judæi, et iterum vadis illuc? 5. (Jn 11 9) Respondit Jesus: nonne XII horæ sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt, 10. si autem ambulaverit nocte, (230) offendet, quia lux non est in eo. 6. (Jn 11 11) Hæc ait, et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno exsuscitem eum. 12. Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 7. (Jn 11 13) Dixerat autem Jesus de morte ejus, illi autem putaverunt quia de dormitione somnii diceret. 14. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste: Lazarus mortuus est. 15. Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum! 8. (Jn 11 16) Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didimus, ad condiscipulos suos: eamus et nos, ut moriamur cum eo. 9. (Jn 11 17) Venit itaque Jesus et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem. 18. Erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis XV. 10. (Jn 11 19) Multi autem e Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 11. (Jn 11 20) Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi, Maria autem domi sedebat. 12. (Jn 11 21) Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si hic fuisses, (231) frater meus non fuisset mortuus: 22. sed et nunc scio, quia quæcunque poposceris a Deo, dabit tibi. 13. (Jn 11 23) Dicit illi Jesus: resurget frater tuus. 14. (Jn 11 24) Dicit ei Martha: scio quia resurget in resurrectione in novissima die. 15. (Jn 11 25) Dixit ei Jesus: ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, 26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 16. (Jn 11 27) Ait illi: utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti. 17. (Jn 11 28) Et quum hæc dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: magister adest et vocat te. 29. Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum. 18. (Jn 11 30) Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 19. (Jn 11 31) Judæi autem qui erant cum illa (232) in domo et consolabantur eam, quum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 20. (Jn 11 32) Maria ergo quum venisset ubi erat Jesus, videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 21. (Jn 11 33) Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34. et dixit: ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide! 35. Et lacrimatus est Jesus. 22. (Jn 11 36) Dixerunt ergo Judæi: ecce, quomodo amabat eum! 37. Quidam autem dixerunt ex ipsis: non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur? 23. (Jn 11 38) Jesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 24. (Jn 11 39) Ait Jesus: tollite lapidem! Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: (233) Domine, jam ftet, quadriduanus enim est. 40. Dicit ei Jesus: nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 25. (Jn 11 41) Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. 42. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. 26. (Jn 11 43) Hæc quum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras! 44. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Jesus: solvite eum et sinite abire. 27. (Jn 11 45) Multi ergo e Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit, crediderunt in eum. 46. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos et dixerunt eis quæ fecit Jesus. 28. (Jn 11 47) Colligerunt ergo pontifices (234) et Pharisæi concilium et dicebant: quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem. 29. (Jn 11 49) Unus autem ex ipsis, Caiphas, quum esset pontifex anni illius, dixit eis: vos nescitis quicquam, 50. nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 30. (Jn 11 51) Hoc autem a semetipso non dixit, sed quum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. 52. Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. 31. (Jn 11 53) Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum. 32. (Jn 11 54) Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis suis. 33. (Jn 11 55) Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Hierosolyma (235) de regione ante Pascha, ut sanctificarent se ipsos. 34. (Jn 11 56) Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem in templo stantes: quid putatis, quia non veniat ad diem festum? Dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXVI1. (Lc 9 51) Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit, ut iret in Jerusalem, 52. et misit nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. 2. (Lc 9 53) Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis Jerusalem. 3. (Lc 9 54) Quum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Johannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo et consumat illos? 55. Et conversus increpavit illos. 56. Et abierunt in alium castellum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXVII1. (Jn 12 1) (236) Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. 2. (Mc 14 3) Et quum esset in Bethania in domo Simonis leprosi, (Jn 12 9.) cognovit turba multa e Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 3. (Mc 14 19) Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: videtis quia nihil proficimus: ecce mundus totus post eum abiit. 4. (Mc 14 10) Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, 11. quia multi propter illum abibant e Judæis et credebant in Jesum. 5. (Mc 14 2) Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat e discumbentibus cum eo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXVIII1. (Jn 12 3) Maria ergo (Mc 14 3) habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, et fracto effudit super caput Jesu (Mt 26 7) recumbentis, (Jn 12 3.) et unxit pedes ejus et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore ungenti. 2. (Jn 12 4) Dicit ergo unus e discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat traditurus eum: 5. quare hoc ungentum non venit trecentis denariis et datum est egenis? 3. (Jn 12 6) Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens ea quæ mittebantur portabat. 4. (Mc 14 4) Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes: utquid perditio hæc ungenti facta est? 5. (Mt 26 10) Sciens autem Jesus ait illis: quid molesti estis mulieri? opus bonum operata est in me. (Mc 14 7) Nam semper pauperes habetis vobiscum, et quum volueritis, potestis illis benefacere, me autem non semper habebitis. 6. (Mt 26 12) Mittens enim hæc ungentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (238) 13. Amen dico vobis, ubicunque prædicatum fuerit evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. 7. (Lc 7 39) Videns autem Pharisæus qui vocaverat eum, ait intra se dicens: hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis mulier esset quæ tangit eum, quia peccatrix est. 8. (Lc 7 40) Et respondens Jesus dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic! 9. (Lc 7 41) Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis eum plus diliget? 10. (Lc 7 43) Respondens Simon dixit: æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: recte judicasti. 11. (Lc 7 44) Et conversus ad mulierem dixit: Simon, vides hanc mulierem? (239) Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti, hæc autem lacrimis rigavit et capillis suis tersit. 12. (Lc 7 45) Osculum mihi non dedisti, hæc autem e quo intravit non cessavit osculari pedes meos. 46. Oleo caput meum non unxisti, hæc autem ungento unxit pedes meos. 13. (Lc 7 47) Propter quod dico tibi: remittentur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48. Dixit autem ad illam: remittuntur tibi peccata. 14. (Lc 7 49) Et cperunt qui simul accumbebant dicere intra se: quis est hic, qui etiam peccata dimittit? 50. Dixit autem ad mulierem: fides tua te salvam fecit, vade in pace. 15. (Mt 20 17) Et his dictis abiit ascendens Hierosolymam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXXXIX1. (Jn 12 20) Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22. Venit Philippus (240) et dicit Andreæ, Andreas rursum et Philippus dicunt Jesu. 2. (Jn 12 23) Jesus autem respondit eis dicens: venit hora ut glorificetur Filius hominis. 3. (Jn 12 24) Amen amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, 25. ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 4. (Jn 12 26) Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministrabit, honorificabit eum Pater meus. 5. (Jn 12 27) Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora! Sed propterea veni in horam hanc. 6. (Jn 12 28) Pater, clarifica tuum nomen! Venit ergo vox de cælo: et clarificavi et iterum clarificabo. 7. (Jn 12 29) Turba ergo quæ stabat (241) et audiebat dicebant tonitruum factum esse, alii dicebant: angelus ei locutus est. 30. Respondit Jesus et dixit: non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 8. (Jn 12 31) Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. 33. Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus. 9. (Jn 12 34) Respondit ei turba: nos audivimus e Lege quia Christus manet in æternum, et quomodo tu dicis: oportet exaltari Filius hominis? Quis est iste Filius hominis? 10. (Jn 12 35) Dixit ergo Jesus: adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant: et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. 36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXL1. (Lc 17 20) Interrogatus autem (242) a Pharisæis: quando venit regnum Dei? respondit eis et dixit: non venit regnum Dei cum observatione, 21. neque dicent: ecce hic aut ecce illic: ecce enim regnum Dei intra vos est. 2. (Lc 21 37) Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti, 38. et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLI1. (Mt 23 1) Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2. dicens: super cathedram Moysi sederunt scribæ et Pharisæi: 3. omnia ergo quæcunque dixerint vobis servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 2. (Mt 23 4) Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. 3. (Mt 23 5) Omnia vero opera sua faciunt (243) ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias (Mc 12 38) et volunt ambulare in stolis. 4. (Mt 23 6) Amant enim primos recubitos in cenis et primas cathedras in synagogis 7. et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. 5. (Mc 12 37) Et omnis populus libenter audiebant eum. 6. (Mt 23 8) Vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 7. (Mt 23 9) Et Patrem nolite vocare vobis super terram: unus enim est Pater vester, qui in cælis est. 8. (Mt 23 10) Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. 9. (Mt 23 11) Qui major est vestrum erit minister vester. 12. Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. 10. (Lc 11 43) Væ vobis Pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. 11. (Mt 23 14) Væ vobis, scribæ et Pharisæi, (Lc 11 52) legisperiti, (Mt 23 14) hypocritæ, (244) (Lc 11 52) quia tulistis clavem scientiæ (Mt 23 13) et clauditis regnum cælorum ante homines: vos autem non intratis nec introeuntes sinitis intrare. 12. (Mt 23 14) Væ vobis, Pharisæi hypocritæ, (Mc 12 40) qui devoratis domus viduarum sub obtentu prolixæ orationis: (Lc 20 47) accipietis majorem damnationem. 13. (Mt 23 15) Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et quum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. 14. (Mt 23 16) Væ vobis, duces cæci, qui dicitis: quicunque juraverit per templum nihil est, qui autem juraverit in aurum templi debet. 17. Stulti et cæci, quid enim majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? 15. (Mt 23 18) Et quicunque juraverit in altari nihil est, quicunque autem juraverit in dono quod est super illud debet. 19. Cæci, quid enim majus est, donum an altare quod sanctificat donum? 16. (Mt 23 20) Qui ergo jurat in altare (245) jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt, 21. et qui jurat in templo jurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso, 22. et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. 17. (Mt 23 23) Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentam et anethum et cyminum (Lc 11 42) et rutam et omne holus, (Mt 23 23) et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium et misericordiam et fidem (Lc 11 42) et caritatem Dei. 18. (Mt 23 23) Hæc oportuit facere et illa non omittere. (15, 14.) Duces cæcorum, (23, 24.) excolantes culicem, camelum autem glutientes. 19. (Mt 23 25) Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et inmunditia. 20. (Mt 23 26) Pharisæe cæce, munda prius quod intus est (246) calicis et paropsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. 21. (Lc 11 44) Væ vobis, quia estis ut monumenta quæ non parent, et homines ambulantes supra nesciunt. 22. (Mt 23 27) Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulcris dealbatis, quia foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. 23. (Mt 23 28) Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 24. (Lc 11 45) Respondens autem quidam e legisperitis ait illi: Magister, hæc dicens etiam nobis contumeliam facis. 25. (Lc 11 46) At ille ait: et vobis legisperitis væ, quia oneratis homines oneribus quæ portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 26. (Mt 23 29) Væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia ædificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta justorum (247) 30. et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. 27. (Mt 23 31) Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii eorum estis qui prophetas occiderunt. 32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 28. (Mt 23 33) Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? 29. (Lc 11 49) Propterea et sapientia Dei dixit: mittam ad illos prophetas et apostolos (Mt 23 34) et sapientes et scribas. Ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequimini de civitate in civitatem, 35. ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. 30. (Lc 11 36) Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLII1. (Mt 23 37) Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas (248) et lapidas eos qui mittuntur ad te! Quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti. 38. Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta. 2. (Mt 23 59) Dico enim vobis: non me videbitis a modo donec dicatis: benedictus qui venit in nomine Domini! | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLIII1. (Jn 12 42) Verumtamen e principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisæos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur. 43. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 2. (Jn 12 44) Jesus ergo clamavit et dixit: qui credit in me non credit in me, sed in eum qui misit me. 45. Et qui videt me videt eum qui misit me. 3. (Jn 12 46) Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. (249) 4. (Jn 12 47) Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non judico eum. Non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 5. (Jn 12 48) Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 6. (Jn 12 49) Quia ego e me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar, 50. et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. 7. (Jn 12 36) Hæc locutus est eis Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. 8. (Jn 12 37) Quum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38. ut sermo Esaiæ prophetæ impleretur quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? 41. Hæc dixit Esaias, quando vidit gloriam ejus et locutus est de eo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLIV1. (Mc 13 1) (250) Et quum egrederetur Jesus de templo, (Mt 24 1) accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi, (Mc 13 1) dicentes: magister, aspice quales lapides et quales structuræ! 2. (Mc 13 2) Et respondens Jesus ait: videtis has omnes magnas ædificationes: (Mt 24 2) amen dico vobis, (Lc 21 6) venient dies in quibus (Mt 24 2) non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLV1. (Mc 13 3) Et quum sederet in monte olivarum contra templum, (Mt 24 3) accesserunt ad eum discipuli secreto (Lc 21 7) et interrogaverunt eum dicentes: præceptor, (Mt 24 3) dic nobis, quando hæc erunt, et quod signum adventus tui, (Mc 13 4) quum hæc omnia incipient consummari? 2. (Lc 17 22) Et ait ad discipulos: venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 3. (Mt 24 4) Videte ne quis vos seducat: 5. multi enim venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent. 4. (Mc 13 7) (251) Quum audieritis autem (Lc 21 9) prlia et (Mc 13 7) opiniones bellorum (Lc 21 9) et seditiones, nolite terreri: (Mt 24 6) oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis. 5. (Mc 13 7) Consurget enim gens in gentem et regnum contra regnum, et erunt pestilentiæ et fames et terræ motus per loca (Lc 21 10) terroresque de cælo et signa magna. (Mt 24 8) Hæc autem omnia initia sunt dolorum. 6. (Mc 13 9) Tunc tradent vos in tribulatione et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 7. (Lc 21 18) Et capillus de capite vestro non peribit, 19. et in patientia vestra possidebitis animas vestras. 8. (Lc 21 14) Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: 15. ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 9. (Mt 24 10) Tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem. (252) 11. Et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos. 12. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum, 13. qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 10. (Mt 24 14) Et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio. 11. (Mt 24 15) Quum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta stantem in loco sancto, qui legit intellegat! (Lc 21 20) Quum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. 12. (Mt 24 21) Tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes, et qui in medio ejus discedant, et qui in regionibus non intrent in eam. 22. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. 13. (Mt 24 23) Væ autem prægnantibus (253) et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic, 24. et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum. 14. (Mt 24 20) Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel in sabbato. 21. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 15. (Lc 21 25) Et erunt signa in sole et luna et in stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, 26. arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi. 16. (Mt 24 22) Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos (254) breviabuntur dies illi. 17. (Mt 24 23) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus aut illic, nolite credere. 24. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25. Ecce prædixi vobis. 18. (Mt 24 26) Si ergo dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetrabilibus, nolite credere. 27. Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente, ita erit et adventus Filii hominis. 19. (Mt 24 28) Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur. 29. Et tunc parebit signum Filii hominis in cælo, (255) et tunc plangent se omnes tribus terræ, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 30. Et tunc mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. 20. (Lc 21 28) His autem fieri incipientibus respicite et elevate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLVI1. (Mt 24 32) Ab arbore autem fici discite parabolam. Quum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, (Lc 21 29) et omnes arbores 30. quum producunt jam e se fructum, scitis quoniam prope est æstas. 2. (Mt 24 33) Ita et vos quum videritis hæc omnia fieri, scitote quia prope est in januis. 3. (Mt 24 34) (256) Amen dico vobis, quia non præteribit hæc generatio donec omnia hæc fiant. 35. Cælum et terra transibunt, verba vero mea non præteribunt. 4. (Lc 21 34) Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: 35. tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. 5. (Lc 21 36) Vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. 6. (Mc 13 33) Nescitis enim quando tempus sit. (Mt 24 36) De die autem illo et hora nemo scit, (Mc 13 32) neque Filius neque angeli in cælo, (Mt 24 36) nisi solus Pater. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLVII1. (Mt 24 37) Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis. 38. Sicut enim erant in diebus (257) ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe, 39. et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 2. (Lc 17 28) Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: 29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit. 30. Secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 3. (Mt 24 17) Tunc qui in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua, 18. et qui in agro non revertatur tollere (Mc 13 16) vestimentum suum. (Lc 17 32) Memores estote uxoris Lot. 4. (Mt 24 40) Tunc duo erunt in agro: unus assumetur (258) (Lc 17 35) et alter relinquetur. (Mt 24 41) Duæ molentes in unum: una assumetur et una relinquetur. (Lc 17 34) Duo in lecto uno: unus assumetur et alter relinquetur. 5. (Mt 24 36) Respondentes dicunt illi: ubi, Domine? 37. Qui dixit eis: ubicunque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ. 6. (Mc 13 34) Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcipiat ut vigilet. 7. (Mc 13 35) Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, 36. ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes. 8. (Mt 24 43) Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam. 44. Ideoque et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 9. (Lc 12 41) (259) Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? (Mt 13 37) Quod autem vobis dico omnibus dico: vigilate! 10. (Lc 12 42) Dixit autem Dominus: (Mt 24 25) quis putas est fidelis servus et prudens (Lc 12 42) dispensator, (Mt 24 45) quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 11. (Lc 12 46) Beatus ille servus, quem quum venerit dominus ejus invenerit sic facientem. 47. Vere dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 12. (Lc 12 48) Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: moram fecit dominus meus venire, 49. et cperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50. veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat, 51. et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis (Lc 12 46) et infidelibus. (Mt 24 51) Illic erit fletus et stridor dentium. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLVIII1. (Mt 25 1) (260) Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ. 2. (Mt 25 2) Quinque autem ex eis erant fatuæ et quinque prudentes. 3. Sed quinque fatuæ acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum, 4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 3. (Mt 25 5) Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt. 6. Media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus venit, exite obviam ei! 4. (Mt 25 7) Tunc surrexerunt omnes virgines ille et ornaverunt lampadas suas. 5. (Mt 25 8) Fatuæ autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur. 9. Responderunt prudentes dicentes: ne forte non sufficiat nobis et vobis: ite potius ad vendentes et emite vobis! 6. (Mt 25 10) Dum autem irent emere, venit sponsus, (261) et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 7. (Mt 25 11) Novissime veniunt et reliquæ virgines dicentes: Domine, domine, aperi nobis! 12. At ille respondens ait: amen dico vobis, nescio vos. 8. (Mt 25 13) Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXLIX1. (Mt 25 14) Sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua, 15. et uni dedit ·V· talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 2. (Mt 25 16) Abiit autem qui ·V· talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque. 17. Similiter et qui duo talenta acceperat lucratus est alia duo. 18. Qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 3. (Mt 25 19) Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum (262) et posuit rationem cum eis. 4. (Mt 25 20) Et accedens qui ·V· talenta acceperat obtulit alia ·V· talenta dicens: domine, ·V· talenta tradidisti mihi, et ecce alia quinque superlucratus sum. 21. Ait illi dominus ejus: euge, bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 5. (Mt 25 22) Accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait: domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23. Ait illi dominus ejus: euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 6. (Mt 25 24) Accedens autem et qui unum talentum acceperat ait: domine, scio quia homo durus es et metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti, 25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 7. (Mt 25 26) Respondens autem dominus ejus dixit ei: serve male (263) et piger, sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi: 27. oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28. Tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. 8. (Mt 25 29) Omni enim habenti dabitur, et abundavit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. 30. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CL1. (Lc 12 35) Sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes, 36. et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, et quum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 2. (Lc 12 37) Beati servi illi quos quum venerit dominus invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcingit se et faciet illos discumbere, et transiens ministravit illis. 3. (Lc 12 38) (264) Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit, beati servi illi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLI1. (Lc 19 12) Dixit ergo: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 2. (Lc 19 13) Vocatis autem ·X· servis suis dedit illis ·X· mnas et ait ad illos: negotiamini dum venio. 3. (Lc 19 14) Cives autem ejus oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: nolumus hunc regnare super nos. 4. (Lc 19 15) Et factum est, dum rediret accepto regno, et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 5. (Lc 19 16) Venit autem primus dicens: domine, mna tua ·X· mnas acquisivit. 17. Et ait illi: euge bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra ·X· civitates. 6. (Lc 19 18) Et alter venit dicens: domine, mna tua fecit ·V· mnas. (265) 19. Et huic ait: et tu esto supra ·V· civitates. 7. (Lc 19 20) Et alter venit dicens: domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21. timui enim, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti. 8. (Lc 19 22) Dicit ei: de ore tuo te judico, serve nequam. Quia ego homo austerus sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi: 23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exigissem illud? 9. (Lc 19 24) Et astantibus dixit: auferte ab illo mnam et date illi qui habet ·X· mnas. 10. (Lc 19 25) Et dixerunt ei: domine, habet ·X· mnas. 11. (Lc 19 26) Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur (266) ab eo. 27. Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLII1. (Mt 25 31) Quum autem venerit Filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ. 2. (Mt 25 32) Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separavit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis, 33. et statuet oves quidam a dextris suis, hædos autem a sinistris. 3. (Mt 25 34) Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35. Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, 36. nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, (267) in carcere et venistis ad me. 4. (Mt 25 37) Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et dedimus tibi potum? 38. quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te? 39. aut quando te vidimus infirmum et in carcerem et venimus ad te? 5. (Mt 25 40) Et respondens rex dicet illis: amen dico vobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 6. (Mt 25 41) Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui præparatus est diabulo et angelis ejus. 42. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum, 43. hospes eram et non collegistis me, nudus et non operuistis me, infirmus et in carcere et non visitastis me. 7. (Mt 25 44) (268) Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi? 8. (Mt 25 45) Tunc respondebit illis dicens: amen dico vobis, quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 9. (Mt 25 46) Et ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLIII1. (Mt 26 1) Et factum est, quum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2. (Mt 26 2) Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. 3. (Mt 26 3) Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas. 4. (Mt 26 4) Et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. 5. Dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus (269) fieret in populo. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLIV1. (Mt 26 14) Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas Iscariotes, (Lc 22 4) et locutus est ad principes sacerdotum et magistratibus (Mt 26 15) et ait illis: quid vultis mihi dare? et ego vobis eum tradam. 2. (Mc 14 11) Qui audientes gavisi sunt, (Mt 26 15) et constituerunt ei ·XXX· argenteos, 16. et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet (Lc 22 6) sine turbis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLV1. (Jn 13 1) Ante autem diem festum Paschæ sciens Jesus quia venit hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, quum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2. (Jn 13 4) Surgit a cena et ponit vestimenta sua, et quum accepisset linteum præcinxit se. 5. Deinde mittit aquam in pelvem et cpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat præcinctus. 3. (Jn 13 6) (270) Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7. Respondit Jesus et dicit ei: quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea. 4. (Jn 13 8) Dicit ei Petrus: non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: si non lavero te, non habebis partem mecum. 5. (Jn 13 9) Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. 6. (Jn 13 10) Dicit ei Jesus: qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. 7. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, propterea dixit: non estis mundi omnes. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLVI1. (Jn 13 12) Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, quum recubuisset iterum, dixit eis: 2. (271) Scitis quid fecerim vobis? 13. Vos vocatis me Magistrum et Dominum, et bene dicitis, sum etenim. 14. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 3. (Jn 13 15) Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 4. (Jn 13 16) Amen amen dico vobis, non est servus major domino suo neque apostolus major eo qui misit illum. 17. Si hæc scitis, beati eritis, si feceritis ea. 5. (Jn 13 18) Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: qui manducat mecum panem levabit contra me calcaneum suum. 6. (Jn 13 19) A modo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, quum factum fuerit, quia ego sum. 7. (Jn 13 20) Amen amen dico vobis, (272) qui accipit si quem misero me accipit, qui autem me accipit accipit eum qui me misit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLVII1. (Mt 26 17) Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 2. (Mt 26 18) At Jesus dixit: ite in civitatem, (Lc 22 10) et introeuntibus vobis occurret vobis homo amphoram aquæ portans: sequimini eum in domo in quam intrat (Mt 26 18) ad quendam. 3. (Lc 22 11) Et dicitis (Mc 14 14) domino domus: (Mt 26 18) magister dicit: tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 4. (Mc 14 15) Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum, et illic parate nobis. 5. (Mc 14 16) Et abierunt discipuli ejus et invenerunt sicut dixit eis, et paraverunt Pascha. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLVIII1. (Mc 14 17) Vespere autem facto venit (Mt 26 20) et discumbebat cum ·XII· discipulis suis, 21. et edentibus illis dixit: 2. (273) L. 22, 15. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 3. (Jn 13 21) Quum hæc dixisset, turbatus est spiritu, et protestatus est et dixit: amen amen dico vobis, quia unus e vobis tradet me. 4. (Mc 14 19) At illi cperunt contristari et dicere singillatim: (Mt 26 22) nunquid ego sum, Domine? 5. (Mc 14 20) Quibus ait: qui intingit mecum manum in catino (Mt 26 23) hic me tradet. 6. (Mc 14 24) Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 7. (Jn 13 22) Aspiciebant ergo ad invicem discipuli hæsitantes de quo diceret, (Lc 22 23) et quærentes inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLIX1. (274) Jn 13 23. Erat autem recumbens unus e discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit? 2. (Jn 13 25) Itaque quum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26. Cui respondit Jesus: ille est cui ego intinctum panem porrexero. 3. Et quum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotis. 4. (Jn 13 27) Et post buccellam tunc intravit in illum Satanas. Dicit ei Jesus: quod facis, fac citius. 5. (Jn 13 28) Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dicit ei Jesus: eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. 6. (Mt 26 25) Respondens autem Judas qui tradidit eum dixit: nunquid ego sum, Rabbi? (275) Ait illi: tu dixisti. 7. (Jn 13 30) Quum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo, erat autem nox. 31. Quum ergo exisset, dicit Jesus: 8. Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, 32. et Deus clarificavit eum in semetipso et continuo clarificavit eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLX1. (Mt 26 26) Cenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis dicens: accipite et comedite: hoc est corpus meum, (Lc 22 19) quod pro vobis datur. 2. (Mt 26 27) Et accipiens calicem gratias egit et benedixit et dedit eis dicens: bibite ex hoc omnes: 28. hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et multis effundetur in remissionem peccatorum. 3. (Mt 26 29) Dico autem vobis: non bibam a modo de hoc genimine vitis usque in diem illum quum illud bibam vobiscum novum (276) in regno Patris mei. (Lc 22 19) Hoc facite in meam commemorationem. 4. (Mt 26 31) Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. 5. (Jn 13 33) Filioli, adhuc modicum vobiscum sum: quæritis me, et sicut dixi Judæis: quo ego vado vos non potestis venire, et vobis dico modo. 6. (Jn 13 34) Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 7. (Jn 13 35) In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXI1. (Jn 13 36) Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit ei Jesus: quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea. 2. (Mt 26 31) Tunc dicit illis Jesus: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. (277) Scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 3. (Mt 26 33) Respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor, (Lc 22 33) qui tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire: (Jn 13 37) animam meam pro te ponam. 4. (Mt 26 38) Respondit Jesus: animam tuam pro me ponis? amen amen dico tibi, (Mt 26 34) quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 5. (Mt 26 35) Ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXII1. (Jn 14 1) Non turbetur cor vestrum: creditis in Deum et in me credite. 2. In domo Patris mei mansiones multæ sunt: si quo minus, dixissem vobis, (278) quia vado parere vobis locum. 3. Et si abiero et præparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego et vos sitis, 4. et quo ego vado scitis et viam scitis. 2. (Jn 14 5) Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quo modo possumus viam scire? 3. (Jn 14 6) Dicit ei Jesus: ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad Patrem nisi per me. 7. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, et a modo cognoscitis eum et vidistis eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXIII1. (Jn 14 8) Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 2. (Jn 14 9) Dicit ei Jesus: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me. 3. Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem: quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? 10. Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? 4. Verba quæ ego loquor vobis (279) a me ipso non loquor, Pater autem in me manens, ipse facit opera. 11. Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 12. Alioquin propter opera ipsa credite. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXIV1. Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, quia ego ad Patrem vado, 13. et quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. 2. (Jn 14 15) Si diligitis me, mandata mea servate, 16. et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, 3. (Jn 14 17) Spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest, quia non videt eum nec scit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. 4. (Jn 14 18) Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. 19. Adhuc modicum et mundus me jam non videt, (280) vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. 5. (Jn 14 20) In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis. 6. (Jn 14 21) Qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me, qui autem diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXV1. (Jn 14 22) Dicit ei Judas (non ille Iscariotes): Domine, quid est factum, quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo? 2. (Jn 14 23) Respondit Jesus et dixit ei: si quis diligit me, sermonem meum servavit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansiones apud eum faciemus. 3. (Jn 14 24) Qui non diligit me sermones meos non servat, et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui me misit, Patris. 4. (Jn 14 25) Hæc locutus sum vobis apud vos manens. (281) 26. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggerit vobis omnia quæcunque dixero vobis. 5. (Jn 14 27) Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat ego do vobis. 6. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. 7. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. 29. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut quum factum fuerit credatis. 30. Jam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam, 31. sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXVI1. (Lc 22 34) Et dixit eis: (282) 35. quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? 36. At illi dixerunt: nihil. 2. Dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. 3. (Lc 22 37) Dico autem vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me, et quod Cum injustis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 4. (Lc 22 38) At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: satis est: (Jn 14 31.) surgite, eamus hinc. 5. (Mt 26 30) Et hymno dicto, exierunt (Lc 22 39) secundum consuetudinem in montem Oliveti. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXVII1. Dicit eis: (Jn 15 1.) Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat. 2. (Jn 15 3) (283) Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis: 4. manete in me et ego in vobis. 3. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 4. (Jn 15 5) Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 5. (Jn 15 6) Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit, et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 6. (Jn 15 7) Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis petietis, et fiet vobis. 7. (Jn 15 8) In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. 8. (Jn 15 9) Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. 9. (Jn 15 10) Si præcepta mea servaveritis, (284) manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi et maneo in ejus dilectione. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXVIII1. (Jn 15 11) Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum impleatur. 12. Hoc est præceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 2. (Jn 15 13) Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14. Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. 3. (Jn 15 15) Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcunque audivi a Patre meo nota feci vobis. 4. (Jn 15 16) Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXIX1. (Jn 15 17) Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. 2. (Jn 15 18) Si mundus vos odit, (285) scitote quia me priorem vobis odio habuit. 3. (Jn 15 19) Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXX1. (Jn 15 20) Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. 2. Si me persecuti sunt, et vos persequentur, si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 3. (Jn 15 21) Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. 4. (Jn 15 22) Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 5. (Jn 15 23) Qui me odit et Patrem meum odit. 24. Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. 6. Nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25. Sed ut impleatur sermo (286) qui in lege eorum scriptus est: quia Odio me habuerunt gratias. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXI1. (Jn 15 26) Quum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. 2. (Jn 15 27) Et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. 3. (Jn 16 1) Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2. Absque synagogis facient vos: sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium præstare Deo, 3. et hæc facient, quia non noverunt Patrem neque me. 4. (Jn 16 4) Sed hæc locutus sum vobis ut, quum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXII1. (Jn 16 4) Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: 5. at nunc vado ad eum qui me misit, et nemo e vobis interrogat me: quo vadis? 2. (Jn 16 6) Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 3. (Jn 16 7) Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, (287) Paracletus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. 4. (Jn 16 8) Et quum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. 5. (Jn 16 9) De peccato quidem, quia non credunt in me, 10. de justitia vero, quia ad Patrem vado et jam non videbitis me, 11. de judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXIII1. (Jn 16 12) Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: 13. quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. 2. Non enim loquetur a semetipso, sed quæcunque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. 3. (Jn 16 14) Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. 4. (Jn 16 15) Omnia quæcunque habet Pater mea sunt, propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXIV1. (Jn 16 16) Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. 2. (Jn 16 17) Dixerunt ergo e discipulis ejus (288) ad invicem: quid est hoc quod dicit nobis: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad patrem? 18. Dicebant ergo: quid est hoc quod dicit: modicum? nescimus quid loquitur. 3. (Jn 16 19) Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: de hoc quæritis inter vos quia dixi: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. 4. (Jn 16 20) Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 5. (Jn 16 21) Mulier quum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus: quum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 6. (Jn 16 22) Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, 23. et in illo die me non rogabitis quicquam. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXV1. (289) Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 2. (Jn 16 24) Usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. 3. (Jn 16 25) Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora quum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 4. (Jn 16 26) Illo die in nomine meo petitis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. 5. (Jn 16 27) Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. 6. (Jn 16 28) Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXVI1. (Jn 16 29) Dicunt ei discipuli ejus: ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis. 2. (Jn 16 30) Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 3. (Jn 16 31) Respondit eis Jesus: a modo creditis? (290) 32. Ecce venit hora et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis, et non sum solus, quia Pater mecum est. 4. (Jn 16 33) Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. 5. In mundo pressuram habebitis, sed confidite: ego vici mundum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXVII1. (Jn 17 1) Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cælum ad Patrem dixit: venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, 2. sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam. 2. (Jn 17 3) Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. 3. (Jn 17 4) Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam, 5. et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum claritate, quam habui priusquam mundus esset apud te. 4. (Jn 17 6) Manifestavi nomen tuum (291) hominibus quos dedisti mihi de mundo: tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 5. (Jn 17 7) Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi abs te sunt, 8. quia verba quæ dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXVIII1. (Jn 17 9) Et ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt, 10. et mea omnia tua sunt et tua mea sunt. 2. Et clarificatus sum in eis, 11. et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio, Pater sancte. 3. Serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. 4. (Jn 17 12) Quum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex his perivit nisi filius perditionis, ut scriptura impleatur. 5. (Jn 17 13) Nunc autem ad te venio, et hæc loquor in mundo, (292) ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 6. (Jn 17 14) Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 7. (Jn 17 15) Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos e malo. 16. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 8. (Jn 17 17) Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. 9. (Jn 17 18) Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, 19. et pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXIX1. (Jn 17 20) Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21. ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. 2. (Jn 17 22) Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum, sicut nos unum sumus, 23. ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus quia tu me misisti (293) et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 3. (Jn 17 24) Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 4. (Jn 17 25) Pater juste, et mundus te non cognovit: ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, 26. et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXX1. (Mt 26 36) Tunc venit Jesus in villam quæ dicitur Gethsemani, (Jn 18 1.) trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. 2. (Jn 18 2) Sciebat autem et Judas qui tradebat eum locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3. (Lc 22 40) Et quum pervenisset ad locum, (Mt 26 36) dixit discipulis suis: (294) sedete hic (Lc 22 40) et orate, ne intretis in temptationem, (Mt 26 36) donec vadam illuc et orem. 4. (Mt 26 37) Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi Jacobum et Johannem, cpit contristari et mæstus esse. 5. (Mt 26 38) Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic et vigilate mecum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXI1. (Lc 22 41) Et ipse (Mt 26 39) progressus (Lc 22 41) est ab eis quantum jactus est lapidis, et positis genibus (Mt 26 39) procidit in faciem suam (Mc 14 35) et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora, (Mt 26 39) dicens: 2. (Mt 26 39) Pater, si possibile est, (Mc 14 36) abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, (Mt 26 39) mi Pater, si possibile est, (Mc 14 36) transfer calicem hunc a me! (Mt 26 39) Verumtamen (Mc 14 36) non quod ego volo, sed quod tu. 3. (Lc 22 45) Et quum surrexisset ab oratione, (Mt 26 40) venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes 4. (Lc 22 46) Et ait eis: quid dormitis? (Mt 26 40) sic non potuistis una hora (295) vigilare mecum? 5. (Lc 22 41) Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. 6. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXII1. (Mt 26 42) Iterum secundo abiit et oravit. (Lc 22 43) Aparuit autem angelus de cælo confortans eum. Et factus est in agonia 2. Et prolixius orabat (Mt 26 42) dicens: Pater mi, si non potest calix hic transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 3. (Lc 22 44) Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. 4. (Lc 22 45) Et quum surrexisset (Mt 26 43) venit iterum (Lc 22 45) ad discipulos suos et invenit eos dormientes præ tristitia. 5. (Mt 26 43) Erant enim oculi eorum gravati, (Mc 14 40) et ignorabant quid responderent ei. 6. (Mt 26 44) Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem dicens. 7. (Mt 26 45) Tunc venit ad discipulos suos et ait illis: dormite et requiescite: appropinquavit hora, et Filius hominis traditur (296) in manus peccatorum. 8. (Mt 26 46) Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXIII1. (Mt 26 47) Et adhuc ipso loquente, ecce Judas, unus de duodecim, (Jn 18 3.) quum accepisset cohortem, (Mt 26 47) venit et cum eo turba multa (Jn 18 3.) cum lanternis et facibus et armis (Mt 26 47) et gladiis et fustibus (Mc 14 43) a principibus sacerdotum et scribis (Mt 26 47) et senioribus populi. 2. (Mt 26 48) Qui autem tradebat eum dederat illis signum dicens: quemcunque osculatus fuero ipse est: tenete eum (Mc 14 44) et ducite eum. 3. (Mt 26 49) Et confestim accedens ad Jesum dixit: ave, rabbi! (Lc 22 47) et appropinquavit Jesu, ut oscularetur eum. 4. (Mt 26 48) Jesus autem dixit ei: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Mt 26 50) amice, ad quod venisti? 49. et osculatus est eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXIV1. (Jn 18 4) Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit et dicit eis: quem quæritis? 5. Responderunt ei: Jesum Nazarenum. (297) Dicit eis Jesus: ego sum. 2. Stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis. 3. (Jn 18 6) Ut ergo dixit eis: ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 4. (Jn 18 7) Iterum ergo eos interrogavit: quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. 8. Respondit Jesus: dixi vobis quia ego sum. 5. Si ergo me quæritis, sinite hos abire. 9. Ut impleretur sermo quem dixit: quia Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quicquam. 6. (Mt 26 50) Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum et tenuerunt eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXV1. (Lc 22 49) Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? 2. (Jn 18 10) Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum (Lc 22 50) et amputavit auriculam ejus dextram; (Jn 18 10) erat autem nomen servo Malchus. 3. (Jn 18 11) (298) Tunc ait Jesus Petro: calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum? mitte gladium tuum in vaginam. 4. (Mt 26 52) Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. 5. (Mt 26 53) An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? 54. Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? 6. (Lc 22 51) Sinite usque huc. Et quum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 7. (Mt 26 55) In illa hora dixit Jesus turbis: tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. 8. (Mc 14 49) Cotidie apud vos eram docens in templo, et non me tenuistis: (Lc 22 53) sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. 9. (Mt 26 56) Hoc autem factum est, ut implerentur scripturæ Prophetarum. 10. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. (Jn 18 12.) Cohors et tribunus (299) et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum et ligaverunt eum 13. et adduxerunt eum ad Annam primum. 11. Erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. 14. Erat autem Caiphas qui consilium dederat Judæis, quia Expedit unum hominem mori pro populo. 12. (Mc 14 51) Adulescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. 52. At ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXVI1. (Jn 18 15) Sequebatur autem Jesum Simon Petrus (Mt 26 58) a longe (Jn 18 15.) et alius discipulus (Mt 26 58) usque in atrium principis sacerdotum. 2. (Jn 18 15) Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. 16. Petrus autem stabat ad ostium foris. 3. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum. 4. (Lc 22 56) Quem quum vidisset (Jn 18 17.) ancilla ostiaria (300) (Lc 22 56) et eum fuisset intuita, dixit: (Jn 18 17.) nunquid et tu e discipulis es istius hominis? Dicit ille (Lc 22 57) mulieri: non novi illum (Mc 14 68) neque scio quid dicas. 5. (Jn 18 18) Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se, (Mt 26 58) ut videret finem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXVII1. (Jn 18 19) Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis et doctrina ejus. 2. (Jn 18 20) Respondit ei Jesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: 3. (Jn 18 21) Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. 4. (Jn 18 22) Hæc autem quum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens: sic respondes pontifici? 5. (Jn 18 23) Respondit ei Jesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, si autem bene, quid me cædis? 6. (Jn 18 24) (301) Et misit eum Annas ligatum ad Caiphan pontificem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXVIII1. (Jn 18 25) Erat autem Simon Petrus (Mt 26 69) foris in atrio (Jn 18 25.) stans et calefaciens se. (Mc 14 69) Rursum (Mt 26 71) vidit eum alia ancilla, et ait (Mc 14 69) circumstantibus: (Mt 26 71) et hic erat cum Jesu Nazareno. 2. (Mt 26 73) Accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit, quod sis Galilæus. 3. (Mt 26 72) Et iterum negavit cum juramento: quia non novi hominem. 4. (Lc 22 58) Et post pusillum (Lc 22 58) quasi horæ unius (Jn 18 26.) dicit unus e servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: (Lc 22 59) vere et hic cum illo erat, nam et Galilæus est. 5. (Jn 18 26) Nonne ego te vidi in horto cum illo? (Mt 26 74) Tunc cpit detestari et (Mc 14 71) anathematizare et jurare: (Lc 22 57) neque novi eum, (Mt 26 70) nescio quid dicis, (Mc 26 72) non novi hominem (Mc 14 71) istum quem dicitis. (Jn 18 27.) Et statim gallus cantavit. 6. (Lc 22 61) Et conversus Dominus respexit Petrum, (302) (Mt 26 75) et recordatus est Petrus verbi Domini quod dixerat ei: priusquam gallus cantet, ter me negabis (Lc 22 34) hodie. 62. Et egressus foras Petrus flevit amare. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CLXXXIX1. (Lc 22 66) [Mt. 26, 59. Mc. 15, 1.] Mane autem facto convenerunt omnes principes sacerdotum cum senioribus plebis et scribis concilium facientes, (Mt 26 59) quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, 2. Mt 26 60) Et non invenerunt, quum multi falsi testes accessissent, (Mc 14 55) nec inveniebant, 56. et convenientia testimonia illorum non erant. 3. (Mt 26 60) Novissime autem venerunt duo falsi testes 61. et dixerunt: (Mc 14 58) nos audivimus eum dicentem: (Mt 26 61) possum destruere templum Dei (Mc 14 58) hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum ædificare. 4. (Mt 26 63) Jesus autem tacebat. 62. Et surgens princeps sacerdotum (Mc 14 60) in medium interrogavit Jesum dicens: (Mt 26 62) nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur? (303) (Mc 14 61) Jesus autem nihil respondit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXC1. (Mc 14 61) Et rursum summus sacerdos (Mt 26 63) ait illi: adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Mc 14 61) Benedicti? 2. (Mt 26 64) Dicit illi Jesus: tu dixisti. (Lc 22 67) Et ait illis: si vobis dixero, non creditis mihi, 68. si autem et interrogavero, non respondebitis mihi neque dimittetis. 3. (Mt 26 64) Verumtamen dico vobis: a modo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus cæli. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCI1. (Mt 26 65) Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: blasphemavit. 2. Quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam (Lc 22 71) de ore ejus: (Mt 26 66) quid vobis videtur? 3. At illi respondentes omnes dixerunt: reus est mortis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCII1. (Mt 26 67) Tunc exspuerunt in faciem ejus, (Lc 22 63-64) et qui tenebant eum illudebant ei et velaverunt (Mc 14 65) faciem ejus (Mt 26 67) et colaphis eum ceciderunt. 2. (304) Alii autem palmas in faciem ejus dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est iste qui te percussit? (Lc 22 65) Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 3. (Mt 27 2) Et adduxerunt eum vinctum (Jn 18 28.) in prætorium (Mt 27 2) et tradiderunt Pontio Pilato præsidi, (Jn 18 28.) et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCIII1. (Mt 27 3) Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset, pænitentia ductus rettulit ·XXX· argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4. dicens: peccavi tradens sanguinem justum. 2. At illi dixerunt: quid ad nos? tu videris. 3. (Mt 27 5) Et projectis argenteis in templo recessit, abiens laqueo se suspendit. 4. (Mt 27 6) Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet mittere eos in corbonan, quia pretium Sanguinis est. 5. (Mt 27 7) Consilio autem inito emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8. Propter hoc vocatus (305) est ager ille Acheldemach, ager Sanguinis, usque in hodiernum diem. 6. (Mt 27 9) Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt ·XXX· argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israhel, 10. et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCIV1. (Jn 18 29) Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? 2. (Jn 18 30) Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. (Lc 23 2) Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cæsari et dicentem se Christum regem esse. 3. (Jn 18 31) Dixit ergo eis Pilatus: accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo Judæi: nobis non licet interficere quenquam. 32. Ut sermo Domini impleretur quem dixit (306) significans qua esset morte moriturus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCV1. (Jn 18 33) Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus et vocavit Jesum et dixit ei: tu es rex Judæorum? 2. (Jn 18 34) Et respondit Jesus: a temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me? 3. (Jn 18 35) Respondit Pilatus: nunquid ego Judæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 4. (Jn 18 36) Respondit Jesus: regnum meum non est de mundo hoc: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. 5. (Jn 18 37) Dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? Respondit Jesus: tu dicis, quia rex sum ego. 6. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati. 7. Omnis qui est e veritate audit meam vocem. 38. Dixit ei Pilatus: quid est veritas? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCVI1. Et quum hoc dixisset, (307) iterum exivit ad Judæos (Lc 23 4) et ait ad principes sacerdotum et turbas: nullam causam invenio in hoc homine. 2. (Lc 23 5) At illi invalescebant dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam et incipiens a Galilæa usque huc. 3. (Lc 23 6) Pilatus autem audiens Galilæam interrogavit si homo Galilæus esset? 7. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. 4. (Lc 23 8) Herodes autem viso Jesu gavisus est valde, erat enim cupiens e multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 5. (Lc 23 9) Interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil illi respondebat. 6. (Lc 23 10) Stabant etiam principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 7. (Lc 23 11) Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum (308) veste alba, et remisit ad Pilatum. 8. (Lc 23 12) Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCVII1. (Lc 23 13) Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe (Jn 18 29) exivit ad eos foras (Lc 23 14) et dixit eis: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum: 2. (Jn 19 4) Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio (Lc 23 14) ex his in quibus eum accusatis, 3. (Lc 23 15) Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei: 16. emendatum ergo illum dimittam. 4. (Lc 23 18) Exclamavit autem universa turba dicens: tolle hunc, (Jn 19 6.) crucifige, crucifige! 5. Dicit eis Pilatus: accipite eum vos et crucifigite, ego enim non invenio in eo causam. 6. (Jn 19 7) Responderunt ei Judæi: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, (309) quia Filium Dei se fecit. 7. (Jn 19 8) Quum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit, 9. et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. 8. (Jn 19 10) Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem dimittere? 9. (Jn 19 11) Respondit Jesus: non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper: propterea qui tradidit me tibi majus peccatum habet. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCVIII1. (Jn 19 12) Exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris: omnis qui se regem facit contradicit Cæsari. 2. (Jn 19 13) Pilatus ergo quum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotus, Hebraice autem Gabatha. 3. (Jn 19 14) Erat autem Parasceve Paschæ, hora quasi sexta, (310) et dicit Judæis: Ecce rex vester! 15. Illi autem clamaverunt: tolle, tolle, crucifige eum! 4. Dixit eis Pilatus: regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: non habemus regem nisi Cæsarem. (Mc 15 3) Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. (Mt 27 12) Jesus vero nihil respondit. 5. (Mt 27 13) Tunc dicit illi Pilatus: non audis quanta adversum te dicant testimonia? 14. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CXCIX1. (Mc 15 6) Per diem autem festum (Mt 27 15) consuerat præses dimittere populo unum e vinctis, (Mc 15 6) quemcunque petissent. 2. (Mt 27 16) Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 3. (Mt 27 17) Congregatis ergo illis dixit Pilatus: (Jn 18 39.) est consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: (Mt 27 17) quem ergo vultis dimittam vobis, Barabban an Jesum qui dicitur Christus? 4. (Mt 27 18) (311) Sciebat enim quod per invidiam tradissent eum. 5. (Mt 27 19) Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens: nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 6. (Mt 27 20) Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Jesum vero perderent. 7. (Mt 27 21) Respondens autem præses ait illis: quem vultis vobis de duobus dimitti? Ait illi dixerunt: Barabban. 8. (Jn 18 40) Erat autem Barabbas latro, (Lc 23 19) qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium (Mc 15 7) vinctus (Lc 3 20) in carcere. 9. (Mt 27 22) Dicit illis Pilatus: quid ergo faciam de Jesu qui dicitur Christus? 23. Dicunt omnes: Crucifigatur! 10. Ait illis præses: quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur! 11. (Mt 27 24) Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, (312) accepta aqua lavit manus coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 12. (Mt 27 25) Et respondens universus populus dixit: sanguis ejus super nos et super filios nostros! 13. (Mt 27 26) Tunc dimisit illis Barabban, Jesum autem flagellis cæsum tradidit eis, ut crucifigeretur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CC1. (Mt 27 27) Milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem, 28. et exuentes eum (Mc 15 17) induunt eum (Jn 19 2.) tunicam purpuream (Mt 27 28) et chlamydem coccineam circumdederunt ei. 2. (Mt 27 29) Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dexteram ejus, et genu flexo ante eum illudebant dicentes: ave, rex Judæorum! 3. (Mt 27 30) Et exspuentes eum acceperunt arundinem et percutiebant caput ejus. 4. (Mt 27 31) Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde et (Mc 15 20) purpura et induerunt eum vestimentis ejus (Mt 27 31) et duxerunt eum ut crucifigerent, (Jn 19 17.) bajulantem sibi crucem. 5. (313) Mt. 27, 32. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum (Lc 23 26) venientem de villa, (Mt 27 32) nomine Simon, (Mc 15 21) patrem Alexandri et Rufi: (Mt 27 32) hunc angariaverunt (Lc 23 26) portare crucem post Jesum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCI1. (Lc 23 27) Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 2. (Lc 23 28) Conversus autem ad illas Jesus dixit: filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 3. (Lc 23 29) Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: beate steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quæ non lactaverunt. 4. (Lc 23 30) Tunc incipient dicere montibus: cadite super nos! et collibus: operite nos! 5. (Lc 23 31) Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCII1. (Lc 23 32) Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 2. (Lc 23 33) Et postquam venerunt in locum qui dicitur (Mc 15 22) Golgotha, quod est interpretatum Calvariæ locus, 3. (Mt 27 34) (314) Et dederunt ei vinum (Mc 15 33) myrrhatum (Mt 27 34) bibere cum felle mixtum, et quum gustasset, noluit bibere. 4. (Lc 23 34) Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCIII1. (Mt 27 35) Postquam autem crucifixerunt eum, (Jn 19 23.) acceperunt vestimenta ejus et fecerunt ·IIII· partes, unicuique militi partem, et tunicam. 2. Erat autem tunica inconsutulis desuper contexta per totum. 3. (Mt 27 24) Dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cujus sit. 4. Ut scriptura impleatur dicens: partiti sunt vestimenta mea sibi et super vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt 5. (Mt 27 36) Et sedentes servabant eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCIV1. (Jn 19 19) Scripsit autem et titulum Pilatus (Mc 15 26) causæ ejus (Jn 19 19. Mt. 27, 37.) et imposuit super caput ejus: hic est (Jn 19 19.) Jesus Nazarenus, rex Judæorum. 2. (Jn 19 20) Hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum, quia prope civitatem erat locus (315) ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum Hebraice, Græce et Latine. 3. (Jn 19 21) Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: noli scribere: rex Judæorum. 4. (Jn 19 22) Respondit Pilatus: quod scripsi scripsi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCV1. (Lc 23 38) Mc. 15, 27. Tunc crucifixerunt cum eo duos latrones, unum a dextris et alterum a sinistris ejus. 2. (Mt 27 39) Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40. et dicentes: va qui destruit templum et in triduo illud reædificat: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. 3. (Mt 27 41) Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42. alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere: si rex Israhel est, descendat nunc de cruce, et (Mc 15 32) videamus et credamus (Mt 27 42) ei. 43. Confidit in Deum, ideo liberet nunc eum, si vult eum: dixit enim: quia Dei Filius sum. 4. (Mt 27 44) Id ipsum autem (Lc 23 39) unus de his (316) qui pendebat latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 5. (Lc 23 40) Respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? 41. et nos quidem juste: nam digna factis recepimus, hic vero nihil mali gessit. 6. (Lc 23 42) Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei quum veneris in regnum tuum. 7. (Lc 23 43) Et dixit illi Jesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCVI1. (Jn 19 25) Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus, Maria Cleopæ, et Maria Magdalene. 2. (Jn 19 26) Quum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus! 3. (Jn 19 27) Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua! Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCVII1. (Mt 27 45) A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram (317) usque ad horam nonam. 2. (Mt 27 46) Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens: Eli, Eli, lema sabacthani? (Mc 15 34) quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 3. (Mt 27 47) Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Heliam vocat iste. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCVIII1. (Jn 19 28) Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. 2. (Jn 19 29) Vas ergo positum erat aceto plenum. 3. (Mt 27 48) Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. 4. (Jn 19 30) Quum ergo accepisset (318) Jesus acetum, dixit: Consummatum est. 5. (Mt 27 49) Ceteri vero dicebant: sine, videamus an veniat Helias liberans eum. 6. (Mt 27 50) Jesus autem iterum clamans voce magna: (Lc 23 46) Pater, in manus tuas commendo spiritum meum! (Jn 19 30.) et inclinato capite (Mt 27 50) emisit spiritum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCIX1. (Mt 27 51) Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. 2. Et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 52. et monumenta aperta sunt. 3. Et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. 4. (Mt 27 53) Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCX1. (Mt 27 54) (319) Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terræ motu et his quæ fiebant, timuere valde, 2. (Lc 23 47) Mc. 15, 39. Glorificantes Deum et dicentes: hic homo justus est vere Filius Dei. 3. (Lc 23 48) Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istum et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur a longe. 4. (Mt 27 55) Et mulieres multæ, (Mc 15 41) quæ simul cum eo ascenderant a Galilæa Hierosolymam, 5. (Mt 27 56) Inter quas erat (Mc 15 40) Maria Magdalene et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome (Mt 27 56) mater filiorum Zebedæi, (Mc 15 41) et quum esset in Galilæa sequebantur eum, (Lc 23 49) hæc videntes. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXI1. (Jn 19 31) Judæi ergo, (320) quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura et tollerentur. 2. (Jn 19 32) Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo. 3. (Jn 19 33) Ad Jesum autem quum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. 4. (Jn 19 34) Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 36. Ut Scriptura impleatur: os non comminuetis ex eo. 37. Iterum alia Scriptura dicit: videbunt in quem transfixerunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXII1. (Mt 27 57) (321) Quum sero autem factum esset, venit quidam homo dives, (Mc 15 43) nobilis decurio (Lc 23 51) ab Arimathia civitate Judæ, (Mt 27 57) nomine Joseph, 2. (Lc 23 50) Vir bonus et justus, (Mt 27 57)(Jn 19 38) qui et ipse occultus discipulus erat Jesu propter metum Judæorum, (Lc 23 51) qui exspectabat et ipse regnum Dei. 3. Hic non consenserat consilio et actibus eorum. 4. (Mt 27 58) Hic accessit ad Pilatum et petit corpus Jesu. 5. (Mc 15 44) Pilatus autem mirabatur, si jam obisset, et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset? 45. Et quum cognovisset, (Mt 27 58) jussit reddi corpus. 6. (Jn 19 39) Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum. 7. (Jn 19 40) Acceperunt autem corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, (322) sicut mos Judæis est sepelire. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXIII1. (Jn 19 41) Erat autem in loco ubi crucifixus est ortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. 2. (Mt 27 60) Et posuit illud Joseph et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXIV1. (Mt 27 61) Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum, (Lc 23 55) viderunt quoniam positum erat corpus ejus, 2. (Lc 23 56) Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, (Mc 16 1) ut venientes unguerent eum. 3. (Lc 23 56) Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXV1. (Mt 27 62) Altera autem die, quæ est Parasceve, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum 2. (Mt 27 63) Dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: post tres dies resurgam. 3. (Mt 27 64) Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, (323) ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi: surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. 4. (Mt 27 65) Ait illis Pilatus: habetis custodiam: ite, custodite sicut scitis. 66. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXVI1. (Mt 28 1) Vespere autem sabbati quæ lucescit in prima sabbati, (Jn 20 1.) quum adhuc tenebræ essent, 2. (Mt 28 1) Venit Maria Magdalene et altera Maria (Mc 16 1) et Salome (Lc 24 1) ad monumentum portantes quæ paraverant aromata. 3. (Mc 16 2) Et orto jam sole 3. dicebant ad invicem: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4. erat quippe magnus valde. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXVII1. (Mt 28 2) Et ecce terræ motus factus est magnus, angelus enim Domini descendit de cælo et accedens (324) revolvit lapidem. 2. (Mc 16 4) Et respicientes vident revolutum lapidem (Lc 24 2) a monumento (Mt 28 2) et angelum sedentem super eum. 3. (Mt 28 3) Erat autem aspectus ejus sicut fulgur et vestimentum ejus sicut nix. 4. (Mt 28 4) Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. 5. (Mt 28 5) Respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis. 6. (Mt 28 6) Non est hic, surrexit enim, sicut dixit: venite et vidite locum ubi positus erat Dominus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXVIII1. (Lc 24 4) Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, 2. Ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 3. (Lc 24 5) Quum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: quid quæritis viventem cum mortuis? 6. Non est hic, sed surrexit. 4. Recordamini qualiter locutus est vobis, (325) quum adhuc in Galilæa esset, 7. dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. 5. (Mt 28 7) Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrrexit a mortuis, et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixit vobis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXIX1. (Lc 24 8) Et recordatæ sunt verborum ejus, (Mt 28 8) et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus. 2. (Jn 20 2) Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: tulerunt Dominum meum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXX1. (Jn 20 3) Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 2. (Jn 20 4) Currebant autem duo simul, (326) et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. 3. Et quum se inclinasset, videt linteamina posita, non tamen introivit. 4. (Jn 20 6) Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum et vidit linteamina posita, 7. et sudarium quod fuerat supra caput ejus non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 5. (Jn 20 8) Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum, et vidit et credidit: 9. nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. 10. Abierunt iterum ad semetipsos discipuli. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXI1. (Mc 16 9) Maria autem Magdalene, de qua ejecerat ·VII· dæmonia, (Jn 20 11.) stabat ad monumentum foris plorans. 2. Dum ergo fleret, (327) 13. dicit illi: mulier, quid ploras? dicit illi: quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. 3. (Mc 16 14) Hæc quum dixisset, conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. 15. Dicit ei Jesus: mulier, quid ploras, quem quæris? 4. Illa existimans quia hortolanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 5. (Mc 16 16) Dicit ei Jesus: Maria! Conversa illa dicit ei: rabboni! quod dicitur magister. 6. (Mc 16 17) Dicit ei Jesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. 7. (Jn 20 17) Vade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXII1. (Mt 28 11) (328) Ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 2. (Mt 28 12) Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus 13. dicentes: dicite: quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. 3. (Mt 28 14) Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus. 4. (Mt 28 15) At illi accepta peccunia fecerunt sicut erant docti, et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXIII1. (Jn 20 18) Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. 2. (Mt 28 9) Et ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete! Illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt. 3. (Mt 28 10) Tunc ait illis Jesus: (329) nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam: ibi me videbunt. 4. (Mt 28 11) Quæ quum abissent, (Lc 24 9) nuntiaverunt hæc omnia illis undecim (Mc 16 10) lugentibus et flentibus (Lc 24 9) et ceteris omnibus (Mc 16 10) qui cum eo fuerant. 5. (Mc 16 11) Et illi audientes quia viveret et visus esset ab eis, non crediderunt eis, (Lc 24 11) et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXIV1. (Mc 16 12) Post hæc autem ex eis duobus ambulantibus ostensus est euntibus (Lc 24 13) hac ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum ·C·LX· ab Jerusalem, nomine Emmaus. 2. (Lc 24 14) Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. (330) 15. Et factum est, dum fabularentur et secum quærerent, 3. Et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis, 16. oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. 4. (Lc 24 17) Et ait ad illos: qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXV1. (Lc 24 18) Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19. Quibus ille dixit: quæ? 2. Et dixerunt: de Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, 20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. 3. (Lc 24 21) Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel, (331) et nunc super hæc omnia tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXVI1. (Lc 24 22) Sed et mulieres quædam e nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, 2. (Lc 24 23) Et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 3. (Lc 24 24) Et abierunt quidam e nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXVII1. (Lc 24 25) Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ! 2. (Lc 24 26) Nonne hæc oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? 3. (Lc 24 27) Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis quæ de se ipso erant. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXVIII1. (Lc 24 28) Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse finxit se (332) longius ire. 2. (Lc 24 29) Et coëgerunt illum dicentes: mane nobiscum, quoniam advesperascit et declinata est jam dies. Et intravit cum illis. 3. (Lc 24 30) Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. 4. (Lc 24 31) Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXIX1. (Lc 24 32) Et dixerunt ad invicem: nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loquæretur in via et aperiret nobis Scripturas? 2. (Lc 24 33) Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 34. dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. 3. (Lc 24 35) Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (333) (Mc 16 13) Nec illis crediderunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXX1. (Lc 24 36) Dum hæc autem loquuntur, (Jn 20 19.) quum esset sero die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum, 2. Venit Jesus et stetit in medio discipulorum suorum et dicit eis: (Mt 14 27) pax vobis: ego sum, nolite timere. 3. (Lc 24 37) Conturbati vero et exterriti existimabant se spiritum videre. 4. (Lc 24 38) Et dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 5. (Lc 24 39) Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 6. (Jn 20 20) Et quum hæc dixisset, ostendit eis manus, pedes et latus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXI1. (Lc 24 41) Adhuc illis non credentibus et mirantibus præ gaudio, dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? 2. (Lc 24 41) At illi obtulerunt ei (334) partem piscis assi et favum mellis. 43. Et quum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit illis. 3. (Lc 24 44) Et dixit ad eos: hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos, quum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in Lege Moysi et prophetis et psalmis de me. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXII1. (Lc 24 45) Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. 2. (Lc 24 46) Et dixit eis: quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, 47. et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma. 3. (Lc 24 48) Vos autem estis testes horum, 49. et ego mitto promissum Patris mei in vos. 4. (Jn 20 20) Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. 5. (Jn 20 21) Dixit ergo eis iterum: pax vobis: sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 6. (Jn 20 22) Hoc quum dixisset, insufflavit et dicit eis: (335) accipite Spiritum Sanctum: 23. quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, detenta sunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXIII1. (Jn 20 24) Thomas autem unus e duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 2. (Jn 20 25) Dixerunt ergo ei alii discipuli: vidimus Dominum. 3. Ille autem dixit eis: nisi videro in manibus ejus figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 4. (Jn 20 26) Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. 5. Venit Jesus januis clausis et stetit in medio et dixit: pax vobis! 6. (Jn 20 27) Deinde dicit Thomæ: infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum (336) et noli esse incredulus, sed fidelis. 7. (Jn 20 28) Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus! 8. (Jn 20 29) Dicit ei Jesus: quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXIV1. (Jn 20 30) Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 2. (Jn 20 31) Hæc autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXV1. (Jn 21 1) Postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. 2. (Jn 21 2) Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedei et alii e discipulis ejus duo. 3. (Jn 21 3) Dicit eis Simon Petrus: vado piscari. Dicunt ei: venimus et nos tecum. Et exierunt (337) et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXVI1. (Jn 21 4) Mane autem jam facto stetit Jesus in litore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 2. (Jn 21 5) Dicit ergo eis Jesus: pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: non. 3. (Jn 21 6) Dixit eis: mittite in dextram navigii rete, et invenietis. 4. Miserunt ergo et jam non valebant illum trahere a multitudine piscium. 5. (Jn 21 7) Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. 6. Simon Petrus quum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 7. (Jn 21 8) Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXVII1. (Jn 21 9) Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. 2. (Jn 21 10) Dicit eis Jesus: (338) afferte de piscibus quos prendidistis nunc. 3. (Jn 21 11) Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et quum tanti essent, non est scissum rete. 4. (Jn 21 12) Dicit eis Jesus: venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: tu quis es? scientes quia Dominus esset. 5. (Jn 21 13) Et venit Jesus et accepit panem et dedit eis et piscem similiter. 6. (Jn 21 14) Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis, quum surrexisset a mortuis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXVIII1. (Jn 21 15) Quum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Johannis, diligis me plus his? Dicit ei: etiam, Domine: tu scis quia amo te. Dicit ei: pasce agnos meos. 2. (Jn 21 16) Dicit ei iterum: Simon Johannis, diligis me? Ait illi: etiam, Domine: tu scis quia amo te. (339) Dicit ei: pasce agnos meos. 3. (Jn 21 17) Dicit ei tertio: Simon Johannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: amas me? et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: pasce oves meas. 4. (Jn 21 18) Amen amen dico tibi, quum esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, quum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. 5. (Jn 21 19) Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXXXIX1. Et hoc quum dixisset, dicit ei: sequere me. 2. (Jn 21 20) Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem, qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit: Domine, quis est, qui tradet te? 3. (Jn 21 21) Hunc ergo quum vidisset Petrus, dicit Jesu: Domine, hic autem quid? 22. Dicit ei Jesus: (340) si eum volo manere donec veniam: quid ad te? tu me sequere. 4. (Jn 21 23) Exivit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit Jesus: non moritur, sed: sic eum volo manere donec venio: quid ad te? 5. (Jn 21 24) Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et qui scripsit hæc, et scimus quia verum est testimonium ejus. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXL1. (Jn 21 25) Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, 2. Nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXLI1. (Mt 28 16) Undecim discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus, 17. et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverant. 2. (Mc 16 14) Et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXLII1. (Mt 28 18) (341) Et locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. 2. (Mc 16 15) Euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ, (Mt 28 19) docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, 20. docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis. 3. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. 4. (Mc 16 16) Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXLIII1. (Mc 16 17) Signa autem eos qui crediderint hæc sequentur: 2. In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, 18. serpentes tollent, 3. Et si mortiferum quid biberint, non eos nocebit. 4. Super ægrotos manus imponent, et bene habebunt. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CCXLIV1. (Lc 24 49) Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto. 2. (Lc 24 50) (342) Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in cælum (Mc 16 19) et sedit a dextris Dei. (Lc 24 52) Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno. 3. (Lc 24 53) Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum, 4. (Mc 16 20) Et profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
DIE PARISER FRAGMENTE | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
I (Bl. 4b oben)1. in nomine Patris et Filii et 2. Spiritus Sancti Domine mi et Deus meus \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
II (Bl. 5a oben)1. tu me sequere in cælo 2. et in terra serpentes tollent salvus 3. erit cælum \ sedit a dextris Dei 4. cum gaudio magno pax vobiscum manus 5. meas. pedes meos. videte. palpate. gaudium magnus. 6. cum timore \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
III (Bl. 6b oben)1. carnem et ossa non habet sicut. 2. me videtis habere. habetis hic aliquid quod 3. manducetis. ezzan megi. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
IV (Bl. 7b oben)1. vir bonus et justus consummatum 2. est a summo usque deorsum \ 3. estis tristes abierunt nolo intrare 4. in domum tuam mulier quid ploras quem \ quæris 5. noli me tangere non est hic venite. 6. et videte. locum. \ currentes nuntiare. currebant 7. duo simul \ currens angelus Dei descendit de 8. cælo \ et accedens revolvit \ lapidem et 9. super eum \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
V (Bl. 8a oben)1. Domine memento mei quum 2. veneris in regnum tuum mulier ecce filius tuus 3. et ecce mater tua clamavit. magna voce\ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VI (Bl. 9b oben)1. Deus meus. Deus meus. utquid 2. dereliquisti me sitio | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VII (Bl. 10a oben)1. super caput ejus a dextris 2. et alterum a sinistris ejus ? latrones \ latro 3. unde es tu mihi non loqueris 4. quid ad nos tu videris. \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
VIII (Bl. 11b oben)1. facti sunt amici 2. in ipsa die rex es tu mane \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
IX (Bl. 12a oben)1. adjuro te per 2. Deum vivum scidit vestimenta sua...blasphemavit 3. blasphemiam. \ reus est mortis \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
X (Bl. 13b oben)1. quid dicas. neque scio 2. ministri ad prunas. calefiebant \ 3. servus \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XI (Bl. 14b oben)1. finem. calefaciens se 2. palam locutus sum quid interrogas me interroga eos 3. qui audierunt \ sic mihi respondes. \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XII (Bl. 15b oben)1. vere et tu ex illis es 2. tua loquela manifestum te facit. malus servus 3. nescio ego quid tu dicis. \ unus 4. homo. \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
XIII (Bl. 16a oben)1. non bibam illum. mitte tuum 2. gladium in vaginam peribunt gladio. \ 3. nolo rogare. meum. fratrem. suum. gladium. \ 4. cum. gladiis et cum. fustibus \ | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Les nombres entre parenthèses correspondent aux numéros des pages du manuscrit. Les notes et renvois de note du livre de Sievers ont été supprimés. The numbers in parentheses correspond to the manuscrit page numbers. Footnotes and footnote markers of Sievers' book have been removed. | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
© Cette page a été composée à partir du livre d'Eduard Sievers Tatian: Lateinisch und altdeutsch mit ausführlichem Glossar - Paderborn 1892. Son contenu n'est plus soumis aux droits d'auteur. © This page was transcribed from Eduard Sievers Tatian: Lateinisch und altdeutsch mit ausführlichem Glossar - Paderborn 1892. The contents are no longer under copyright. © Copyright 2003 - Jean Léonard was the transcriber of this page. Latin text normalized by Theedrich Yeat to modern spelling and modified according to Ramist/19th-century norms (i.e., including the letter J and the digraphs Æ and , as well as quum for the conjunction versus cum for the preposition). Various common nouns and biblical names have been corrected to agree with the forms printed in modern Latin editions of the New Testament. In the Old High German text, the double-U (uu) has been printed as w where it represents the semi-vowel /w/ (e.g., wanta instead of diplomatic uuanta). A few other changes have been made for easier recognition. These will be easily recognized by careful observers. |
->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-
Deus vult ! | Þeedrich ( Inscriptio electronica : Theedrich@harbornet.com ) |
Dies immutationis recentissimæ : die Veneris, 2017 Jan 13 |