Latin versions of Maßmann and Bernhardt essentially from Christian T. Petersens http://www.gotica.de/skeireins/, with minor changes
Gothic text based on William Holmes Bennett:
The Gothic Commentary on the Gospel of John:
skeireins aiwaggeljons žairh iohannen:
A Decipherment, Edition, and Translation. (New York, 1960).
Folium : | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Quadrans A : | 1A | 2A | 3A | 4A | 5A | 6A | 7A | 8A |
Quadrans B : | 1B | 2B | 3B | 4B | 5B | 6B | 7B | 8B |
Quadrans C : | 1C | 2C | 3C | 4C | 5C | 6C | 7C | 8C |
Quadrans D : | 1D | 2D | 3D | 4D | 5D | 6D | 7D | 8D |
IV:a : « So nu faheþs meina usfullnoda. Jains skal wahsjan, iþ ik minznan. » Eiþan nu siponjam seinaim, þaim bi swiknein du Judaium sokjandam, jah qiþandam sis : « Rabbei, saei was miþ þus hindar Jaurdanau, þammei þu weitwodides, sai, sa daupeiþ, jah allai gaggand du imma » nauh unkunnandans þo bi Nasjand , in-uh þis laiseiþ ins, qiþands : « Jains skal wahsjan, iþ ik minznan. » Aþþan so bi ina garehsns du leiti- IV:a (Maßmann 1857) « Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui » {Jn 3:29f.}. Itaque, quum discipuli ejus de purificatione cum Judæis disputarent et dicerent ei, « Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt (= eunt) ad eum » {Jn 3:26}. Nesciebant adhuc munus Salvatori datum, quapropter docet eos, dicens, « Illum opportet crescere, me autem minui » {Jn 3:30}. At consilium de eo factum ad breve IV:a (Maßmann 1834) αὕτη οὖν ἡ χαρὰ ἡ ἐμὴ πεπλήρωται. ἐκεῖνον δεῖ αὐξάνειν, ἐμὲ δὲ ἐλαττοῦσθαι. Quum autem discipuli ejus de purificatione e Judæis quærentes εἶπαν αὐτῷ· ῥαββί, ὃς ἦν μετὰ σοῦ πέραν τοῦ Ἰορδάνου, ᾧ σὺ μεμαρτύρηκας, ἴδε οὗτος βαπτίζει καὶ πάντες ἔρχονται πρὸς αὐτόν, nondum cognoscentes quæ (essent) circa Salvatorem. Propterea docet eos, dicens, Illum oportet crescere, sed me minui. Attamen prædestinatum ejus munus in brevi IV:a (Bernhardt 1884) « Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui. » Itaque discipulos suos, de purificatione cum Judæis quærentes et dicentes ipsi, « Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum, » etiamtum ignorantes de Salvatore. Propterea docet eos, dicens, « Illum oportet crescere, me autem minui. » At dispensatio de eo constituta ad IV:a (Löbe 1839) Hoc igitur gaudium meum impletum est ; ille debet crescere, verum ego minui {Johann. 3:29,30.}. Igitur quum discipuli ejus de purificatione cum Judæis disputarent et dicerent ei : Rabbi, qui fuit tecum trans Jordanem, cui tu testatus es, ecce, hic baptizat et omnes eunt ad eum {Johann. 3:26.}, nesciebant munus salvatori datum, quapropter docet eos, dicens : Ille debet crescere, verum ego minui. At consilium de eo factum ad bre- IV:a (Marchand) This my joy is now fulfilled. He must increase, but I decrease. Since now his disciples had argued with the Jews concerning purification, they now said among themselves, Rabbi, he who was with you beyond the Jordan, concerning whom you bore witness, behold, he is baptizing and all go to him (they being still ignorant concerning the Savior). Therefore he taught them, saying, He must increase, but I decrease. Indeed, the plan {of salvation} concerning him was |
IV:b : leiti--lamma mela raihtis bruks was, jah, fauramanwjandei saiwalos þize daupidane, fralailot aiwaggeljons mereinai. Iþ Fraujins laiseins, anastodjandei af Iudaia, jah and allana midjungard gaþaih, and ƕarjanoh þeihandei und hita nu, jah aukandei, all manne du gudis kunþja tiuhandei. In-uh þis, jah skeirs wisandei mikilduþs Fraujins, wulþaus kannida, qiþands, « Sa iupaþro qimands ufaro allaim ist. » Ni þat-ei ufaro wisandan sware kannidedi, ak jah swalauda is mikil- IV:b (Maßmann 1857) tempus recti usus erat et, præparans animos baptizatorum, tradidit Evangelii prædicationi. Sed Domini doctrina, incipiens (= orta) e Judæa, per universum orbem crevit, ubique profecta usque hodie et aucta, omnes homines ad Dei cognitionem ducens. Quapropter etiam clarus exsistens, majestatem Domini gloriæ nuntiavit, dicens, « Qui desuper venit, supra omnes est » {Jn 3:31}. Non quo supra (omnes) exsistentem temere nuntiavisset, sed etiam talem ejus majesta- IV:b (Maßmann 1834) temporis spatio omnino utile erat et, præparans animos baptizatorum, tradidit Evangelii prædicationi. Domini vero doctrina, incipiens e Judæa, etiam per universum terrarum orbem crevit ubicumque proficiens usque hodie et (sese) augens, omnium gentium homines ad Dei cognitionem trahens. Propterea et claro modo magnificentiam gloriæ D[omi]ni notificavit, dicens, ὁ ἄνωθεν ἐρχόμενος ἐπάνω πάντων ἐστίν· ; non quod supra viventem inaniter notificasset, sed etiam tantam ejus magni- IV:b (Bernhardt 1884) breve tempus quidem utilis fuit et, præparans animos baptizatorum, tradidit Evangelii prædicationi. Domini autem institutio, incipiens a Judæa, vel per omnem orbem terrarum crevit, per omnem locum crescens, usque ad hoc tempus et proficiens, omnes homines ad Dei cognitionem ducens, quia perspicua est. Propterea etiam magnitudinem Domini gloriæ notificavit, dicens, « Qui desuper venit, super omnes est. » Non quod superantem temere notificaverit, sed etiam tantam ejus IV:b (Löbe 1839) -ve tempus utile erat et præparans animos baptizatorum levavit evangelii prædicationi ; sed domini doctrina orta ex Judæa per omnem orbem profecta est, ubique profecta usque ad hodiernum diem et aucta omnes homines ad dei cognitionem perduxit {Vgl. Luc. 23:5.}, quapropter etiam clara erat. Majestatem domini gloriæ nuntiavit, dicens : Qui desuper venit, supra omnes est {Joh 3:31.} ; non quo supra (omnes) exsistentem temere nuntiavisset, sed etiam talem ejus majes- IV:b (Marchand) useful, so to speak, for a little while, and, preparing the souls of those to be baptized, it permitted the preaching of the gospel. But the Lord's teaching, beginning from Judea, grew throughout the whole earth, thriving everywhere up until now, and increasing, drawing all men to Gods kin. Because of this and the greatness of the Lord {= Dominus/Jesus, cf. Diss. Max. § 46} being manifest he {= the Baptist} preached of glory, saying, He who comes from above is above all. Not that he would have declared him being above all for no reason; but he also proclaimed |
leaf 4c IV:c : -dužais maht insok, jah himinakundana jah iupaþro qumanana qiþands, iþ sik airþakundana jah us airþai rodjandan, in þizei wistai manna was. Jaþþe weihs, jaþþe praufetus wisands jag~garaihtein weitwodjands, akei us airþai was, jah us waurdahai wistai rodjands. Iþ sa us himina qumana, jabai in leika wisan þuhta, akei « ufaro allaim ist. Jah þat-ei gasaƕ jag~gahausida þata weitwodeiþ, jah þo weitwodida is ni ainshun nimiþ. » Jah þauhjabai us IV:c (Maßmann 1857) -tis vim indicavit et cælestem et desuper profectum dicens (= dixit), se autem terrestrem et e terra loquentem. Quia naturā homo erat, sive sanctus sive prophetes exsistens et justitiam testans, tamen de terra erat et ex verbali natura loquens ; verum hic de cælo profectus {Jn 3:31}, quamquam in corpore esse videretur, tamen « supra omnes est {Jn 3:31}. Et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium ejus nemo accipit » {Jn 3:32 ; cf. Jn 1:119a}. Et quamvis IV:c (Maßmann 1834) -ficentiæ vim indicavit et cæligenam et desursum venientem nominans, se autem ὦν et justitiæ testimonium perhibens, sed de terra erat atque ex verbi natura loquens. Sed ὁ ἄνωθεν ἐρχόμενος, etsi in corpore vivens videbatur, tamen ἐπάνω πάντων ἐστίν. καὶ ὁ ἑώρακε καὶ ἤκουε, τοῦτο μαρτυρεῖ, καὶ τὴν μαρτυρίαν αὐτοῦ οὐδεὶς λαμβάνει. Et licet IV:c (Bernhardt 1884) magnitudinis potentiam indicavit, et cælestem et desuper degressum dicens, se autem terrestrem et e terra loquentem, propterea quod naturā homo fuit, sive sanctus sive propheta erat et justitiam testificabatur, attamen e terra fuit et e verbali natura loquens ; sed qui ex cælo venit, etiamsi in corpore esse videbatur, tamen « super omnes est. Et quæ vidit et audivit, ea testatur ; et testimonium ejus nemo accipit. » Atque etsi e IV:c (Löbe 1839) -tatis vim indicavit et cælestem et desuper profectum dixit, se autem terrestrem et e terra loquentem. Quod natura homo erat, sive sanctus, seu prophetes exsistens, et justitiam testans, tamen de terra erat et ex verbali {nämlich im Gegensatze zu Christus, der sich nicht blos durch Worte, sondern auch durch Thaten als den Messias beurkundet.} natura loquens ; verum hic de cælo profectus, etiamsi in corpore esse videretur, tamen supra omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium ejus nemo accipit {Johann. 3:32.}. Et quamvis de IV:c (Marchand) the power of His {= Christs} greatness thus, saying Him to be from heaven and coming from above, but himself {= the Baptist} to be of earth and speaking from the earth, for he was a man by nature. Whether holy or being a prophet and giving witness concerning righteousness, despite that he was from earth, yet (he was) speaking in accordance with a spiritual {waurdahs = λογικός} nature. But the one who had come from heaven, though He might seem to be in the body, nevertheless, is above all {Jn 3:31}. And what He has seen and heard, that He testifies, and no one receives His testimony {Jn 3:32 ; cf. Jn 1:119a}. And even though he |
leaf 4d IV:d : himina ana airþai in manne garehsnais qam, akei ni þe haldis airþeins was, nih us airþai rodjands, ak himinakunda anafilhands fulhsnja þoei gasaƕ jag~gahausida at Attin. Þo nu insakana wesun fram Iohanne ni in þis þatainei, ei Fraujins mikilein gakannidedi, ak du gatarhjan jah gasakan þo afgudon haifst Sabailliaus jah Markaillaus, þaiei ainana anananþidedun qiþan Attan jah Sunu. Iþ anþar weiha . IV:d (Maßmann 1857) de cælo in terram veniret propter hominum destinationem, tamen non eo amplius terrestris erat nec e terra loquens, sed cælestia aperuit mysteria (= secreta) quæ viderat et audiverat apud Patrem. Hæc igitur indicabantur a Johanne, non eo solum consilio, ut Domini magnificentiam (= majestatem) nuntiaret, sed ad diffamandam et vituperandam impiam (= abominabilem) contentionem Sabellii et Marcelli, qui unum conati sunt dicere Patrem et Filium ; sed alius sacerdos IV:d (Maßmann 1834) de cælo in terram pro hominum fortuna venerit, tamen nequaquam terrestris erat nec de terra loquens, sed cælestia tradens secreta quæ viderat et audierat apud patrem. Hæc ceterum insignita erant a Johanne, non ad hunc solum finem ut Domini majestatem notificaret, sed ad increpandam (etiam) et castigandam impiam contentionem Sabellii ac Marcelli, qui unum ausi sunt nominare Patrem et Filium ; alter autem sanctus Spi(ritus... IV:d (Bernhardt 1884) cælo in terram propter hominum dispensationem venit, tamen non idcirco terrester fuit neque e terra loquens, sed cælestia tradens mysteria quæ viderat et audiverat apud Patrem. Hæc igitur indicabantur a Johanne, non ideo tantum, ut Domini magnitudinem notam faceret, sed ad notandam et confutandam illam impiam controversiam Sabellii et Marcelli, qui unum ausi sunt dicere Patrem et Filium ; aliud vero Sanctus Spiritus ... IV:d (Löbe 1839) cælo in terram veniret propter hominum destinationem, tamen non eo magis terrestris erat nec e terra loquens, sed cælestia aperuit mysteria, quæ viderat et audiverat apud patrem. Hæc igitur indicabantur ab Johanne non eo solum consilio, ut domini majestatem nuntiaret, sed ad diffamandam et vituperandam abominabilem contentionem Sabellii et Marcelli, qui unum conati sunt dicere patrem et filium IV:d (Marchand) came from heaven to earth for the plan {of salvation} concerning men, nevertheless, he was not any the more earthly, nor speaking from the earth, but handing down the heavenly hidden things he has seen and heard from the Father, which have now been declared by John not only so that he might declare the greatness of the Lord, but to censure and rebuke the godless contention of Sabellius and Marcellius, who were so bold as to say that the Father and the Son are one but another the Holy (Ghost) |
Versus qui post Joannem 5:23 sequuntur :
|
Note: Marchands English translation of leaves I and III is taken from The Making of Christian Communities in Late Antiquity and the Middle Ages, edited by Mark F. Williams (London : Anthem Press, 2005, pp. 63-76). |
Folium 1
Folium 2
Folium 3
Folium 4
Folium 5
Folium 6
Folium 7
Folium 8
|
->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-
Deus vult ! | Þeedrich ( Inscriptio electronica : Theedrich@harbornet.com ) |
Dies immutationis recentissimæ : die Mercurii, 2015 Apr 8 |